Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 92, S. 342
xcv.
In nomine patris et filii et Spiritus sancti. Dodico comes peccaminum suorum atque humanac fra- gilitatis memor, ac diuina ammonicione conpunctus, pro remedio et commemoracione animae suae, ad altare et ad seruicium sanctae Dei genitricis Mariae et sancti Kiliani martiris et sancti Liborii eonfessoris, cum consensu matris suae uidelicet Hildigundae heredis suae primitiuae, fratrisquc sui Sigobodonis assensu et asstipulacione, suum predium tradidit in proprium in his Iocis quorum nomina hic subsequuntur. Vuart- berhgi. Rainlefessun. Erungun. Radi. Radi in superiori Vuurmlahun. Rohthem. Garametti. Roduuardeshusun. Illandehusun. Silihem. cum agris cultis et incultis, siluis, aquis aquarumue decursibus, pratis, pascuis, nec non cum utriusque sexus mancipiis et cum omnibus ad haec loca pertinentibus appendiciis, uidelicet octo molendinis, ccterisque quae adhuc nominari qucunt uel nequeunt et tamen in eis sunt uel fieri possunt utilitatibus, exceptis ministerialibus cius hominibus, Eilbehrt, Randuuihg, Acilin, Gela, Doda, Hoika, Mainza, Tamma, Hibuke, Hizule, ceterisque mulieribus iam ad geniceum eius assumptis non ulterius assumendis. Ea racione atque paccione interposita, ut dum Deo iubente monosterium Paterbrunnense maneret inco lume, pro eodem Dodicone saccrdoti atque diacono et subdiacono cotidie publicam missam celebrantibus stipendialis refocilacio quae conuenit uni eiusdem ecclesiae fratri constipendiali dari daretur. Sin autem ab episcopo uel preposito pubblica missa celebraretur, eadem eius stipendialis refocilacio pro animae eius remedio inter duodecim egenos diuideretur. Cum uero idem comes Dodico, diuina sic disponente prouidencia, huius uitae terminum transiret, in omnigena recommemoracione quam pro eiusdem monosterii episcopo agere consuetudo est, pro eodem comite Dodicone celebran debere. Videlicet in missarum et salmorum eclebracionibus, luminorumque incendiis, eulogiarumque donacionibus, centenorumque paupcrum refocilationibus, ct in omnibus quae in episcopi eiusdem loci annuali deposicionis die conuenit facere. ?ac tradicione et paccione peracta ante altare sanctae Dei genitricis Mariae, dominus episcopus Mainuuercus cum suo aduocato Amulungo pro eodem predio in prccariam eidem Dodiconi prestitit quicquid in Desburg, Astnederi, Vuestnederi, Dalpanhusun, Dueriun, Vflahun, Rasbiki, Silihem, Vuepplithi. ad ecclesiam Patcr- brunnensem proprietatis pertinebat, atque eandem tradicionem, quam idem comes Dodico ad altare sanctae Mariae tradidit, ut utrumque, dum ipse uiueret, tradicionis atque precariae usu fructus uteretur, illo autem mortem obeunte, in integrum precaria et tradicio ad supradictam Paterbrunnensem ecclesiam restitueretur, similiter exceptis tribus ministerialibus uiris, Tiazone, Bennone, Mainzone, ac duabus familiis in Vuepplithi habitantibus et ad Heristelli pertinentibus, quas ei in prccariam non concessit. Haec autem tradicio tali tenore atque interdictione facta est, ut si isdem episcopus uel aliquis cius successor de precaria uel pac cione, eodem Dodicone uiuente, infringere uolucrit, isdem Dodico supradictum predium recipiendi licenciam habeat. Huius rci testes sunt. Sibodo. Immed. Sibehrt. Thiatmar. Bernhard. Amulung. Bernhard. Erp. Ailbrat. Volepold. Kono. Roduuard. Haika. Hagervuored. Helmuure. Alfric. Mainheri. Ratheri. Vuiking. Adal- bart. Imuka. Asman. Folemar. Hiddi. Becilin. Vual. Vuidier. Vffa. Hunald. Thiadmar. Hiriman. Frithuric. Rainhald. Hiriman. Redald. Hildiuuard. Asdag. Acca. Bacca. Vnaca. Aica. Asie. Redig. Imuca. Mainbald. Duda. Tamma. Thiadmar. Isger. Hardered. Mainuuerc . Hiriman. Oua. Hamaca. Heiluuard. Frithuric. Godes- scalc. Vuluered. Vualdhard.
Das autgedruckte, kleine, runde Siegel zeigt ein weibliches verschleiertes Brustbild mit der Umschrift: Sca. DT. Genetrix Maria. f (Es scheint das, sonst weiter nicht bekannte, Siegel des Bischors Meinwerk zu sein.}
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 92, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/bf19a873-5906-4bd9-9f1a-c2ca155e61d7/charter>, accessed at 2024-11-29+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success