useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 68
Signature: 68

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 68, S. 320
 

ed.

Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 68, S. 320

    Graphics: 
    x

    LXX.

    С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Otto diuina fauente clementia rex: Omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet atque futuris notum esse uolumus quomodo quaedam nobilis || matrona Berhta nominata in quodam coenobio Burghurst dicto a fundamento coepit aedificare aecclesiam in honore saneti Ts'icomedis martiris consecratam, et illuc omnia predia sua sibi iuste inheredata cum consensu et compro- batione coheredum suorum condonauit. Pro rei tamen firmitate prefatam aecclesiam cum omnibus appen- dieiis suis, ne ab inuidis auelli aliquid inde possit, in ius et tuitionem bonae memoriae aui nostri Ottonis imperatoris uidelicet augusti tradidit, deprecans illius gratiam, ut iam dicta aecclesia et omnia illuc ab ea tradita in mundeburdium sanete Magadaburgensis aecclesiae per eius preceptionem et priuilegium dona- rentur. Ille autem eius uotum benigne suseipiens, eandem aecclesiam cum omnibus illuc traditis uel do- nandis, Magadaburgensi ecclesiae sui precepti auetoritate subiugauit et confirmauit. Ea scilicet ratione ut sub eius patrocinio perpetim consistat, et archiepiscopus parthenopolitanus, quando opus euenerit, abba- tissam et aduocatum ibi constituat, atque a prefato monasterio census decem solidorum, sicut eadem ma trona statuit ac fieri rogauit, propter subiectionem ad suam ecclesiam quotannis persoluatur. Sed cum post mortem suprascripte Berhtae inter filiam eius Bcrtheidam et fidelem nostrum Gisalharium, prelibate urbis parthenopolitane secundum archiepiscopum, altercatio quedam magna pboriretur de prediis quae ipsa ecclesiae a se constructç tradidit, eo usque excreuit eadem contentio, quod finiri non potuit, nisi in nostra presentia. Nos autem fidelium nostrorum Uuilligisi uidelicet Mogontini archiepiscopi, et Retharii Poderbrunnensis episcopi pium consilium, aliorumque quam plurium rectas suasiones sequentes, ut lis oborta dissolueretur et Dci seruitium non deficeret in prefato monasterio, nostra regia potestate fecimus inter eos reconciliationem utrimquc comprobatam, ita ut archiepiscopus iam dictus Gisalharius, ob nostrum uotum et iussum comprobaret, quod eadem Bertheid a manu aduocati cius Uuigmanni pro reconciliatione susciperet omnem hereditatem sui patris Liutberti in sua uestitura semper tenendam. Et e contra ut san- ctimoniales prescript i monasterii ad Dei seruitutem prebendam deinceps habeant, per suam manum ipsa, filiis eius Bernhardo et Thuringo consentientibus, pro nostro uoto et iussu in ecclesiae ius ad integrum dimitteret ac redderet cunctam proprietatem uitrici eius Berenradi perpetualiter tenendam, excepto uno loco qui dicitur Curni, quem ipsa concedente archiepiscopo et eius aduocato iam dicto Uuigmanno, cum decem mansis et familiis, pro stabilitate reconciliationis semper possidendam accepit. Hac itaque recon ciliatione utrimquc comprobata et facta, ipsius et filiorum suorum rogatu, atque predictis fidelibus nostris

    989 — 993. 55

    Uui'lligiso archiepiscopo et Rcthario cpiscopo ceterisque perplurim's intercedentibus, quae in ecclesiae ius pro reconciliatione dereliquit, nos nouiter nostra auctoritate ad eandem çcclesiam donauimus, et ne inde ab aliqua persona inuida, quod a nobis illuc donatum est seu ab aliis traditum siue donatum, umquam diuelli possit, hac nostra preceptione confirmauimus, et insuper nostro regio iussu omnino interdicimus, at nullus dux uel comes aut regius exactor seu alia quelibet iudiciaria persona magna siue parua in agen- dis rebus ipsius çcclesie aut prediis illuc traditis aliquam dehinc potestatem exerceat, nisi solummodo po- testatiuus aduocatus ab archiepiscopo Magadaburgensi super idem monasterium constitutus. Et ut haec nostrae donationis traditio et confirmatio presenti ac futuro tempore firma stabilisque permaneat, hoc pre- ceptum inde conscriptum sigilli nostri impressione signari iussimus manuque propria ut infra uidetur cor- roborauimus.

    Signum domni Ottonis (L. M.) gloriosissimi regis.

    Hildibaldus episcopus et cancellarius uice Uuilligisi archiepiscopi recognoui. Data V. Idus Feb. Anno dominice incarnationis DCCCCLXXXVIIII. Indictione II. Anno autem tertii Ottonis regnantis sexto. Actum Aruite feliciter amen.

    Daa aufgedruckte grosse Siegel zeigt das vorwarts sehende Brustbild des Königs mit Krone, Scepter und Reichsapfel, und der Umschrift: Otto Di Gratia Rex.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.