The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 33, S. 48
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 33, S. 48
OM NES milites et omnes thengi et omnes libere tenentes qui manent in foresta de honore Lancastrie clamant quod possint sua propria nemora assartare, vendere, dare, et in eis herbergiare pro voluntate sua, et de eis voluntates suas facere absque omni calumpnia, et esse quieti de regardo foreste, et habere canes suos et venatum leporis et vulpis et omnium aliarum bestia- rum, preterquam cerui et cerue, porci siluestris, et laie et capreoli, per totam predictam forestam extra dñicas hayas comitis Lancas trie. Et dicunt quod Johannes comes Moreton, nuper dñus honoris Lancastrie, concessit eis libertates predictas per cartam suam quam sub sigillo ipsius Comitis ostendunt in hec verba. Johannes Comes Moreton, Justiciarijs, vicecomitib3, balliuis, ministris et omnib3 amicis suis ffrancis et Anglis qui sunt et qui venturi sunt salutem. Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse omтb3 militib3,
üTttuluB eeptue. 37ó
et omnib3 thengis, et omnib3 libere tenentib3, qui manent in foresta mea de honore Lancastrie, quod possint nemora sua propria assartare, vendere, et dare, et in eis herbergiare pro voluntate sua, sicut in feodo suo, et de eis voluntates suas facere, absque omni calumpnia mea vel heredum meorum vel balliuorum meorum. Concessi etiam eis quietantiam regardi de foresta predicta. Preterea concessi eis canes suos et venatum leporis et vulpis et omnium aliarum bestiarum preterquam cerui et cerue et porci siluestris et laie et capreoli, per totam predictam forestam extra dñicas hayas meas. Quare volo et firmiter percipio quod omnes predicti milites et thengi et omnes libere tenentes et heredes sui post ipsos omnes predictas libertates habeant de me et heredib3 meis bene et in pace. Et prohibeo ne quis bal liuorum meorum vel aliquis alius eos inde disturbet. Et pro hac mea concessione dederunt quingentas libras argenti &c. Testib3 &c. Et etiam ostendunt cartam ipsius Johannis postmodo Regis Anglie cuius dat. apud — ix die Octobris anno regni sui primo. Que tes- tatur quod concessit et confirmauit omnib3 militib3 et omnib3 thengis et libere tenentib3 predictis omnes libertates predictas, et quod ipsi et heredes sui illas libertates habeant et teneant, sicut eis illas con cessit dum fuit Comes Moreton. Unde dicunt, quod virtute cartarum predictarum, a tempore confectionis earundem libertatib3 predictis absque aliquo impedimento hucusque usi sunt pacifice et gauisi, vena- tione dami et dame duntaxat excepta.
Et Johannes de Lodelowe, qui sequitur pro domino comite dicit quod ad dictum clameum admitti non debent. Dicit enim quod cum ijdem tenentes et thengi dictas libertates et inuicem clamant in communi, et plures dictorum tenentium clameum suum non prose- quuntur. Et etiam cum quilibet illorum separatim nemora sua pro- sternendo, et assartando, et alia proficua inde capiendo, atque ceteris libertatib3 vertitur singillatim, petit iudicium: Dicit et quod cum dñus Rex concessit tenentib3 et thengis suis predictas libertates, et inde cartam ipsius regis ostendunt, que testatur quod predicti tenentes
376 íTttulue enlue.
sui et heredes sui post ipsos habeant suas libertates, et quidam tenen- tium modo in foresta predicta existeutium, plurib3 locis in eadem foresta de nouo et ad nocumentum ferarum iuhabitantes, nec in eadem foresta tempore confectionis cartarum predictarum existebant; petit iudieium, si hij tenentes libertatib3 predictis, saltem de venatione, uti possint vel gaudere. Dicit et quod licet dñus Rex concessit eis quod nemora sua possint assartare, et inde voluntates suas facere &c. et quod habeant quietantiam regardi in foresta sua, quod quidem regardum habet intelligi ad nemora et solum infra precinctum nemo- rum suorum tantum, et non ad pasturas, moras, seu mariscos, infra metas foreste ubi tempore confectionis carte nullus fuit boscus. et que modo pro maiori parte friscuntur, et in culturam rediguntur. Petit quod secundum assisam foreste includantur &c.
Et predicti tenentes dicunt quod ad clameum suum predictum pro sequendum in forma predicta admitti debent. Dicunt enim quod modo quo predictus Rex libertates predictas ommb3 tenentib3 con cessit, clameum suum predictum sunt prosecuti et libertatib3 predictis, excepta venatione dami et dame, tam heredes quam assignati sui quicunque a tempore confectionis cartarum predictarum hucusque usi sunt pacifice et gauisi. Et dicunt quod cum per cartas predictas habeant acquietantiam regardi de foresta, quod quidem regardum habet intelligi, acquietantiam assart i, vasti, destructionis bosci, frissure soli sui proprij, et inclausure terre, et hijs quod de assarto quocunque nec de solo proprio infra metas foreste in culturam redacte, quod mere ad regardum pertinet, non debent occasionari, Unde petunt judicium.
Postea predicti milites et tenentes in foresta predicta, qui alias finem fecerunt pro transgressa viridis et venationis predicto Comiti seu antecessorib3 suis post ultimum iter illatis usque ad primum diem istius itineris, ac pro amerciamentis primo die itineris dando dicto dño comite quingentis marcis, petunt ulterius quod finem facere possint. Ita de articulis assisam foreste tangentib3, ulterius in isto
2TitUlUe eCXtUß. 377
itmere non occasionentur, finib3 pro transgressis viridis et venationis in dñicis hayis, venationis infra metas foreste post prim um diem istius itineris factis, atque forisfacturis in foresta contingentib3, necnon pro finib3 ministrorum, et pro parcis et alijs clausis per quos fere ingredi et redire non poterunt, dño Comiti semper saluis. Et dant Dño ducentas marcas. Ita tamen quod exitus nec amerciamenta in isto itinere usq. diem Lune prox, ante festum sancti Michaelis anno regni Regis Edvvardi nunc decimo qualitercunq. contingentia non leuentur. Nec quod carta sua predicta per quam clamant predictas libertates in aliquo diminuatur, quin vim suam habeat et efteetum, prout de iure et secundum tenorem eiusdem carte habere debeant. Salua venatione dami et dame, in qua disclamant omnino. Et quam vena- tionem dami et dame predicto Comite et heredib3 suis remittant in futurum. Et nichilominus dñus Comes super hoc consultus concedit quod dicti milites et tenentes per finem predictum in forma predicta admittantur, iurib3 ipsius Comitis et heredum suorum in omnib3 semper saluis.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 33, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyI/14c6502c-974f-41e4-9308-74e8b3583e88/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success