The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 43, S. 66
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 43, S. 66

KO G E R U S de Lascy, constab. Cestrie, omnib3 balliuis et hominib3 suis ad quos presens scriptum puenerit salutem. Sciatis me concessisse Abbati et monachis Loci Benedicti de Staulawe, ut liceat eis homines laicos si voluerint in villa que dicitur Acton ad terram excolendam ponere et firmarios habere, quamdiu prefati Abbas et monachi eandem villam de Ric. de Eston vel suc- cessorib3 eius tenuerint. Et ut ipsi homines de eis terram tenentes eandem habeant libertatem quam et monachi habent, et ut liberi sint de hundredo de Hauton, et de omnib3 alijs placitis, auxiliis, et opera- tionib3. Quod si forte contigerit aliquem prefatorum hominum furto vel rapina deprehendi in hundredo de Halton conuictus tradatur constabulario et balliuis eius. Catalla vero eiusdem hominis omnia Abbas et monachi habebunt. Hijs testib3, Eustachio fratre meo,* Ad. de Dutton, Hug. de Dutton, Ric. Starky, Hug. Tirel, et multis aliis.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 43, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WhalleyAbbeyI/8891deb0-c470-4a8e-898e-2a71f4451910/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success