The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 46, S. 67
NIUERSIS sanete matris ecclesie filijs presentib3 et futuris Joh. de Lascy, Constab. Cestrie salutem. Noue- ritis me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanl. totum mariscum meum de More, infra fossatum et extra, sicut men- suratum fuit hominib3 meis de More tempore quo mariscum illud ad firmam de me tenuerunt. Ita quod ipsi homines liberum introitum et exitum habeant ad piscariam suam faciendam et sequendam sine contradictione monachorum et conuersorum et sine detrimento bladi
3 ■
394 íTttulue be aeton ete.
et prati predictorum monachorum. Hanc autem donationem feci illis p salute anime mee et uxoris mee et p animab3 patris mei et matris mee et heredum meorum in puram et ppetuam elemosynam ab omnib3 seruicijs et exactionib3 liberam et quietam imppetuum. Nichil inde mihi vel heredib3 meis retinens nisi preces et orationes. Ego vero et heredes mei predictis monachis ipsum mariscum contra omnes homines defendemus et warantizabimus. Hijs testib3, dño Rogero de Cestria fratre meo, dño Colino de Dompneuille, Henr. de Longo Campo, Rie. de Sondebache, Henr. de Nouo mercato, Balde- wyno Teutonico, Hug. de Dutton, Galfr. de Dutton, Gilberto de Lymme, Alano clerico tunc sen., Willmo clerico, et multis alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 46, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyI/5a1f55ab-b5ee-42e5-9fc8-53ffcd17e52d/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success