The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 100, S. 123
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 100, S. 123


N I U E R S I S Cristi fidelib3 has literas visuris vel audituris, Margeria quondam uxor Willmi de Merton salutem in dño. Nouerit uniuersitas vestra me consensu et asseusu Willmi de Kyrkeby mariti mei et spontanea voluntate mea concessisse et omnino quietuclamasse Abbati de Stanlawe et eiusdem Loci conuentui omne ius et clameum quod habui vel habere potui in terra quam Willmus, quondam maritus meus, predictis Abbati et conuentui in villa de Merton vendidit. Ita scilicet quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per me nomine dotis mee aliquod ius vel clameum in predicta terra de cetero vendicare vel exigere poterimus. Pro hac autem concessione et quietaclamatione dederunt mihi predictus Abbas et conuentus dimidiam marcam argenti tem pore Justiciar. itinerantium apud Lancastriam anno dñi m° cc° Ixx. primo. In cuius rei testimonium ad istam conuentionem fideliter obseruandam tactis sacrosanctis tam Willmus de Kyrkeby, maritus meus, quam ego huic scripto sigilla nostra apposuimus. Hijs testib3, dño Radulpho* de üacre tunc vicecomite Lancastrie, dño Henr. de Lee, Amarico de Lekampton, Ada de Pulton, ßic. de Merton, Jacobo de Pulton, et multis alijs.
* Jtandulnh de Dacre wa3 sheriff of Lancashire a.D. 1272.
450 Œttulue be 5>to?ntngre ete.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 100, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WhalleyAbbeyI/c0ecc423-6c8a-4426-977f-7202e3bbc346/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success