The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 132, S. 151
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 132, S. 151

PO U E RIN T uniuersi presens scriptum inspecturi, con- trouersiam inter Abbatem etconuentum de Stanlawe ex una parte, et magistrum Radulphum rectorem ecclesie de Taruen ex altera parte, super decimis de Wynlaton et reb3 alijs exortam coram Judicib3 hoc modo esse sopitam. Videlicet, Abbas compmiserunt in verbo Dei quod terram de Wynlaton arabilem et antiquitus culturam sine machi natione doli in plenam redigent cultu- ram, nec occasione pasture terram illam dimittent incultam. Deci mas garbarum de ipsis terris predicte ecclesie secundum consuetudinem parochie fideliter psoluentes. Si vero contigerit Abbatem et Conuen- tum ab i st a compositione aliquo modo recedere subiecerunt se iuris- dictioni ordinary ut ipsos ad eam fideliter obseruandam compellendi si necesse fuerit plenam habeat potestatem. Magister vero B. fide et sacramento dictis Abbati et conuentui obligauit quod ex parte sua dictam transactionem firmiter et fideliter obseruabit, eos super exac- tione minutarum decimarum ville de Wynlaton nullatenus vexando aut super eisdem aliquo modo questionem mouendo.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 132, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WhalleyAbbeyI/f89816c9-1426-4031-b6ac-b72d7c6c068f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success