Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CDXXVII. , S. 241
Current repository:
Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CDXXVII. , S. 241



CDXXVII.
Fridericus, dei gratia Romanorum imperator augustus. || Omnibus imperii nostri fldelibus tarn presentibus quam futuris notum esse volumus, || quod nos in Denchendorf ecclesiam sancti sepulcri cum omnibus suis appenditiis, çcclesiis, agris, || cultis et incultis, pratis, pascuis et cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus que ipsi ecclesiç collatae sunt, aut in posterum iusta largitione bonorum hominum, seu fldelium oblatione ipsi ecclesiç con- ierentur, in nostram pacem et nostre protections defensionem ad laudem et gloriam dei sanctique sepulcri clementer recepimus. Statuimus etiam ob salutem animç nostre, ut cuicumque in Ezelinge vicem nostram et potestatem exequendi, iusticias et negocia nostra prosequendi commiserimus, ille querimonias predictç ecclesie benivole audiat, oportunitates attendat et ta[m]quam nostras proprias usquequaque expédiât. Ut igitiir hec rata et incommutabilia permaneant, presentem inde paginam scribi et sigiUo !) noslro iussimus insigniri. Imperiali qua fungimur auctoritate statuenles, ut quicumque huic nostrç ordinationi obviare attemptaverit, X libras auri pro satisfactione componat, dimidias nobis, reliquas iniuriam passis assignaturus. Huius rei testes sunt: Vlricus Spirensis episcopus. comes Lodewicus de Werthenberc -). comes Egeno de Vra. Albertus de Stuffele et Cono frater suus. Walterus de Ydenbrvgen. Walterus de Grezinge. Wihnandus frater suus. Wernerus de Rosvah. Folkenandus et Fridericus de Stovffe. Coradus de Stammheim. Gerungus de Henrid et alii quam plures.
Datum apud Ezelinge, anno domini MCLXXXI., indictione ХИ�?., XV. kalendas Iunii. Abdruck bel Besold, Doc. red. Denkendorf nr. 4. S. 456. — Petrus, Snev. eccl. S. 261.
1) Das an roth seidener Schnnr bangende ronde Wachsslgill 1st zerbrochen nnd nur Im Allgemeinen noch als das kaiserliche Majestätsslgill zu erkennen.
2) Dieser und die ff. Ortsnamen sind: Wirtemberg; Urach, O.A.St.; Stoffeln Tgl. S. 210, Anm. 8; Jettenburg, O.A. Tübingen; Grötzingen, O.A. Nürtingen; Rossvvag, vgl. S. 190; Stauren (Hohen-), O.A. Göppingen; Stammheim, vgl. S. 210, Anm. 10; Ober-, Unter-Heinrieth, O.A. Weinsberg.
216 1181. Mai 25.
CDXXVni.
Kaiser Friederich [IJ verordnet, dass ein jeweiliger Herr von Staufen Vogt des Klosters Adelberg sein, die Wahl von Untervögten aber vom Probst und Convente daselbst
abhängen solle.
Burg Staufen 1181. Mai 25.
(Chr.) I In nomine sánete et individuç trinitatis. Fridericus, divina favente clemencia Romanoriim imperator augustus. ;| Ad presentís et eternç vitç gloriam nobis admodum speramus profuturum, si ad conservandum largitiones et elemosinas fldelium nostram aueto- ritatem et conflrmationis robur apponimus et dexteram nostre defensionis extendimus. || Notum igitur esse cupimus omnibus imperii nostri fldelibns, quod claustrum Adelberg ') et omnia ei attinentia reeepimus in nostram pacem et protectionem. Statuimus eliam una cum Folkenando, || ministeriali nostro de Stowfen 2), qui fundator fuit loci illius, ut quicumque in sede apostólica successor fuerit, illi apostólico prepositus loci illius dabit aureum unum in Signum et recordationera quod illud claustrum defendi debet et adiuvari ab ipso apostólico et ab illo qui fuerit dominus de Stowfen. Volumus etiam ut nullum habeant advocatum prêter ilium qui est vel erit dominus de Stowfen; nullum habeant subadvocatum nisi quem prepositus et conventus de Adelberg elegerint Ut igitur hec rata et iueonmutabilia per- maneant, presentem paginam inde iussimus conscribi et nostre maiestatis sigillo 3) insigniri. Statuentes et imperiali qua fungimur auetoritate preeipientes, ut contra hoc nostrum statutum nullus obviare attemptet. Quod qui faceré presumpserit, XX libras auri pro satisfactione conponat, dimidiam partem nobis, reliquam iniuriam passis assignaturus. Huius rei testes sunt: Heinricus abbas de Lorche. Vdalricus abbas de Ahusin. Ludewicus comes de Helfen stein 4). Gotefridus de Wineden. Billungus de Iustingin. Adelbertus de Mezzingin. Rûpertus de Gundelflngin. Volknandus, Fridericus, Cunradus, Bernoldus de Stovfen. Gerundus de Uracbach. Vdalricus de Rechberg. Egeno et Adelbertus de Walthusun. Heinricus, Berngerus, Adelbertus de Lorchein. Diepoldus de Siechbach et alii quam plures.
! Signum domni Friderici, Romanorum imperatoris invictissimi.! (Monogramm b)J
Ego Gotefridus, cancellarius imperialis aule, vice Christiani, Maguntini archiepiscopi et archicancellarii, recognovi.
Acta sunt anno dominice incarnalionis MCLXXXI., indictione XIIII., régnante domno Friderico, Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni eius XXX., imperii vero XXVII н).
Datum in castro Stovfen VIU. kalendas lunii féliciter. Amen.
Abdruck bei Be sold, Doc. red. I, Adelberg nr. i. S. 3. — Crnslus, Annal. Sue v. II, XI, cap. 11. S. 476. — Mager, Adv. arm. cap. 9. S. 380. — lingo, Ord. Praem. Annal. I, I. Prob. S. 81s — Petrus, Suev. cedes. S. 2. — Sammarthanus, Gall, christ. V, nr. 12. S. 510.
1181. Juli 22. 217
1) and 2) Adelberg, O.A. Schorndorf; Hohenstaufen, O.A. Göppingen. Die Barg anf der Spitze des Berg kegels, an dem der Ort Hegt, ist bekanntlich beinahe spurlos verschwanden. ,
3) Das rnnde ziemlich got erhaltene Majestätssigill von braunem mit Mehl gemischtem Wachse ist nnten neben der Schlussformel aufgedrückt und gleicht genau den übrigen dieses Kaisers.
4) Ueber Helfensteln vgl. S. 213, Anm. 8; Winnenden, O.A. Waiblingen; Jastingen, O-A- Münsingen; Metzingen, O.A. Urach; Gundelfingen, vgl. S. 179, Anm. 7; Ober-Urbach, O.A. Schorndorf (anfangs stand Vrachach, es ist Vrbach zu lesen, vgl. das Zengenverzelchnlss auf S. 222); Rechberg, vgl. S. 194, Anm. 4; Waldhausen, O.A. Welzhelm; Schlechtbach, O.A. Gaildorf.
5) Steht rechts vom Siegel auf dem noch übrigen drei Finger breiten Raum.
6) Das 27. Kaiserjahr Friedrichs I. beginnt erst mit dem 18. Juni 1181.
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CDXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WirtembergischesUrkundenbuch/118763c2-6612-465e-b765-f3d8fc71ead7/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success