Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. DL1II. , S. 411
DL1II.
1211. October 20.
In nomine sánete et individué trinitatis. С, dei gratia Constanciensis ecclesie episcopus, cunetis paginam hanc inspecturis in perpetuum. In eminenti, domino disponente, specula constituti, cuneta nos nostro re||gimini conmissa pie ac provide decet dispensare et ad opera pietatis prompte devocione animum inclinare. Cum ergo omni religioni prospicere ac promo tions eius auemento tarn || in temporalibus quam in spiritalibus paterno affectu congaudere et, quantum in nobis est, operam in hiis dare officii nostri ratione teneamur, presertim eorum votis qui districtius regu||Iaris iugo se discipline, pauperem pro Christo vitam ducentes, subdiderunt, gracie nostre favor, ubi occasio se oportuna obtulerit, annuere tenetur, ut quo pauperes voluntarie pro nomine Christi esse elegerunt, eo sane promptius nostre liberalitatis beneficiiim assequantur, unde et nostre in celo divicie meritis et orationibus ipsorum divina retributione accumulentur. Huius igitur rei gratia, nostris in futuro diviciis que permanent prospicientes, capellam que dicitur Vesperwilar 1 ) cum omnibus attinentiis suis, quia baptis- malis non est, nec alicuius matricis ecclesie filia, unde et proprii sacerdotis non eget ministerio, ad petitioncm veuerabilis abbatis Ludewici et fratrum de Bebinhusin, ad quos etiam predicte proprietas Capelle cum aliis quibusdam prediis adiacentibus spectare dinoscitur, divine retributionis intuitu, et nostra auetoritate et chori nostri consensu, legitime donamus, ut nulli deineeps proprio assignetur sacerdoti, sed predictum monasterium usus eius in perpetuum pössideat. Hanc itaque donationem nostram, dei omnipotentis et nostra auetoritate, qua ipso auetore fungimur, perpetua stabilitate confirmamus, unde et scripti huius paginam inpressione nostri sigilli roboramus, districte sub interminatione divini iudicii preeipientes, ne alicui hominum hanc nostram donationem h'gitime factam * liceat infringere, aut ausu
temerario contraire. Quod si aliquis, quod absit, faceré piesumpserit, judicium dei et nostrum
II. 49
386 1212.
secundum eclesiasticam censurara se noverit incursurum. Huius rei testes sunt: Waltherus prepositus Constauciensis eclesie. Vlricus decanus. Wernherus de Aicholtingen2), canonicus Constantiensis eclesie. Ebirhardus abbas de Salem. Cvnradus celle/arius de Salem. Cvnradus de sancto Gallo monachus in Salem. Burchardus sujoprior de Bebinhusin.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXL, indictione XV., XIII. kalendas Novembris.
Nach dem Original im G.L.Arcblve in Karlsruhe. — An blaner hänfener Scbnur hängt das länglichrnnde bischöfliche Slgill von Wachs und rother Erde, stark abgegriffen.
1) nnd 2) Vesperweiler, O.A. Freudenstatt; Elgeltingen, bad. B.A. Stockach.
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) DL1II. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/7a12bfc2-4f02-4871-9345-1c92df89ac4a/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success