Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CCCLXXXII. , S. 172
CCCLXXXII.
1163.
In nomine sanctae el individuae trinitatis. Hermannus, dei gratia Constantieusis ecclesiae episcopus, notum facimus omnibus episcopatus nostri fldelibus tam praesentibus quam subsequentibus, quod ecclesia in Gunningen quae est propria monasterii sancti Georgii in Nigra Silva, ex antique iure nulli alii ecclesiae subiecta est, sed per se baptismum, sepulturas, decimas, celebrationes -divinas et ecclesiastica iura debet habere. Sacerdos nullus, nisi quem abbas et fratres sancti Georgii voluerint, et legitime investiverint, ius aliquod in ea habere poterit. Attamen vocatione illarum partium archidiaconi cum subditis suis in ecclesiam Seitingin -) venire, et iudicio ecclesiastico coram eo parère debet. Quoniam autem
1164. November 1. 147
minores ecclesias maioribus vicinas saepe contingit iniustis subiectionibus gravari, haec quae dicta suut, veraci relatione nobis comperta, rogatu praedicti abbatis et fratrum eius, consensu etiam praepositi et canonicorum chori nostri, hac chárta testamentaria inscribí, et sigilli nostri impressione nee non sigillo màioris ecclesiae pro vitando postmodum errore corrobo ran fecimus. Ab hac ergo die in reliquum tempus praefatae ecclesiae iura libertatis, quae diximus, ex nomine et auctoritate dei omnipotent is et sanctae dei genïtricis, sancti loci, et omnium sanctorum, et ex offlcio nostro banni nostri adiectione conflrmamus. Facta est haec conflrmatio anno domiui MCLXIII., indictione XII. 3)
Nach Nengart II. nr. 872. S. 98. — Die Urkunde befindet sich weder im Stnltgarter noch im Karls- rnlicr Archive in Original oder Abschrift.
1) iiin! 2) Gönningen, O.A. Tübingen; und Seitingen, O.A. Tattllngen.
3) Die zwölfte, gewöhnliche Infliction begann mit dem 24. September 1163.
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CCCLXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/897cbd7d-8b52-4b3a-bc9c-a260bccbedb3/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success