Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXXVIII. , S. 88
CCCXXXVIII.
(Chr.) I In nomine sanctç et individué, trinitatis. Fridericus, dei gratia Romanorum rex augustus. I Decet omnes Christiane, fldei amatores religionem diligere et loca venera-
1152. August 25. 63
bilia, divino obsequio mancipata, congrua proteclione fovere. || Presentibus igitur et futuris Christi fldelibus volumus esse cognitum, quod predia et possessiones venerabili monasterio, sito in loco qui dicitur Salem, a quibusdam || nostris fldelibus viris nobilibus, amore dei omnipotentis in presentía nostra collates, in regiam protectionem suscipimus et presentís privilegii pagina conmunímus. Statuentes ut nullus regum vel imperatorum, aut alia magna seu parva persona, prefatum monasterium, tam in his quam in aliis suis possessionibus, acquisitis seu in posterum rationabiliter acquirendis, inquietare présumât, Ut autem pre- dictarum possessionum notitia manifestier in posterum habeatur, propriis eas duximus exprimendas vocabulis. VIricus de Hurninge 2), assensu et concessione uxoris suç et fllii sui Vlrici, tradidit fratribus in memorato monasterio deo famulantibus eorumque successo- ribus in perpetuam proprietatem ecclesiam de Frankeuhoue 3) cum dote sua, hominibus, agris et omnibus ad eius iusticiam pertinentibus. Fridericus, palatinus cornes de Tuwinge, don a vit eisdem fratribus unâ cum Eticho ministeriali suo V mansus in loco qui dicitur Hohonbuach *) cum omni iure ad ipsos mansus pertinente. Ernestus de Stuzelinge 5) ex consensu uxoris et filiorum suorum dona vit eis curtem quç vocatur Tufenhuluwe 6) cum omnibus pertineutiis suis, et aliam curtem quç dicitur Bremuelt7) cum omnibus appenditiis suis. Hermannus presbyter de Stuzelinge et frater eius Burchardus donaverunt eis curtem quç similiter dicitur Hohonbuach cum omnibus pertinentiis suis. �?е�? omnia memoratis fratribus, sicut superius continetur, in nostra presentía collata sunt et in perpetuum here- ditatis iure concessa. Et ut hec omnia firma semper atque illibata permaneant, presentem paginam sigilli nostri inpressione signari mandavimus. Presentibus testibus: Gunthero epis- copo Spirense. Matheo duce Lotharingiç. Anselmo Hauelbergense episcopo. marchione Odackaro de Stira. Vírico comité de Lenzburch. Emichone comité de Lininge et aliis pluribus. ; Signum domni Friderici Romanorum regis invictissimi.; (MonogrammJ \ Ego Arnoldus cancellarius! vice Heinrici Maguntini archiepiscopi et archicancellarii recognovi. Datum Spirç VIH. kalendas Septembris, anno dominicç incarnationis MCLII., indictione XV., régnante Friderico Romanorum rege glorioso. (Siegel^).)
Nach dem Original des General-Landesarchivs in Karlsruhe.
1) Salem, Salmannsweiler, bad. B.A.Ort, an der Aach, einige Standen nördlich vom Bodensee.
2) Herrlingen, O.A. Blaubeuren.
3—7) Frankenhofen, Hohenbuch, abgeg. Ort zwischen Grötzingen und Wellersteusslingen (eine Flor- und Waldgegend zwischen beiden Orten, zu Gr. gehörig, führt lagerbüchlich noch diesen Namen), Altsteuss- llngen, Tlefenhülen, Fil. v. Frankenhofen, alle O.A. Ehingen; Bremuelt, Bremelau?, O.A. Münsingen, doch eher verschollener Ort zwischen diesem und Tlefenhülen.
8) Aufgedrücktes Majestätssiegel, rund, von braunem Wachs, gut erhalten.
64 Ü52. August 26.
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CCCXXXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/988302fe-712c-432e-a2dd-03f848799f39/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success