useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Engelszell, Trappisten 1312 III 09
Signature: 1312 III 09
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. März 1312, Passau (Patavie)
Bernhart Bischof von Passau schenkt dem Kloster Engelszell 5 Häuser auf der Insel bei Passau.
Source Regest: 
OÖUB 6 (Wien 1872), Nr. 53 (Anhang), S. 614f.
 

cop.
Geschriebene Chronik des Klosters Engelszell vom Jahre 1783

    x
    Nos Wernhardus dei gracia ecclesie Pataviensis episcopus tenore presentium confitemur et constare volumus tam presentibus quam futuris has literas inspecturis, quod recognoscentes nos esse obligatos ad dotandum monasterium Celle angelorum cisterciensis ordinis nostre dyocesis, quod de novo fundavimus, ut magis in eodem monasterio Christi ministri necessariis habundent cultusque divinus augeatur et hospitalitatis onera idem monasterium facilius valeat supportare ad laudem dei et anime nostre salutem in presencia testium infrascriptorum offerimus et pure ac simpliciter donamus inter vivos eidem monasterio quinque domos contiguas sitas in insula Patavie ad parten, quae respicit Danubium, quas de nostra privata pecunia emimus a Wernardo de Inna dantes abbati dicti monasterii Celle angelorum plenam et liberam potestatem et licentiam intrandi et occupandi corporalem possessionem earundem domorum, et eas in usum monasterii sui secundum quod utilius sibi fuerit, convertendi. Huius rei testes sunt domini Sifridus de Paulsdorf, Ortolfus de Muring, Ulricus curie nostre capellanus, magister Fridericus plebanus in Weiten, Hugo de Morspach, Sifridus dictus pinquis iudex Pataviensis, Dietricus Hesterburgarius, Ulricus Holtzhaimarius, Chunradus dictus episcopus de Partz, Chunradus mutarius, Henricus camerarius. Nos quoque ad perpetuam rei memoriam presentes super hoc sepedicto monasterio damus literas nostri sigilli appensione munitas. Datum et actum Patavie anno domini millesimo trecentesimo duodecimo, VII. idus Marcii.
    Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1872), Nr. 53 (Anhang), S. 614f.

    Original dating clauseVII. idus Marcii



    LanguageLatein
    Places
    • Passau (Patavie)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.