Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[24. September 1424]
[1] Item 24a die Septembris congregata fuit facultas ad expediendum articulum infrascriptum.
Ad tractandum materiam propositionis facte per magistrum Seboldum contra facultatem in una congregatione universitatis et nunc iterum motam circa dominum rectorem presentibus officialibus ex parte locationis domus facultatis, et ad cogitandum de modo respondendi super propositis et motivis per eum adductis. Forma propositionis sue habetur sententialiter in actis superius, nisi quod superaddidit quedam motiva, que non concludunt [fol. 47v] intentionem suam. Et tactis et consideratis multis hinc et inde circa istam materiam, facultas deputavit magistrum Cristannum et decanum, qui accederent dominum rectorem, ut ostenderet eis
formam commissionis facte sibi et officialibus de ista materia et quod peterent eum, ut secundum illam commissionem cum officialibus illam materiam tractaret nec aliquid404 novi attemptari admitteret, nisi sicut conclusum esset in universitate; quod super hoc videretur forma testamenti olim venerabilis magistri Nicolai etc. et quod audiret et405 examinaret partes super aliis propositis per magistrum Seboldum de iniuria sibi facta et preiudicio et an406 esset vocatus in locatione domus etc., et partibus407 auditis rector cum officialibus componeret et408 concordiam409 faceret inter partes.
Et circa hoc ulterius conclusit facultas, quod si magister Seboldus iterum attemptaret circa dominum rectorem citando decanum, sicut prius fecit in ista causa, quod omnes doctores medicine deberent adesse et assistere decano aut saltem illi, quos habere
posset, et audire querelas et motiva magistri Seboldi et pro posse dirigere410 decanum in respondendo et excusando facultatem de sibi impositis innocenter et ostendere, motiva sua non valere etc.
[2] Item in eadem congregatione dedi 3 den. pro vino.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.217, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.217/charter>, accessed at 2024-12-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success