Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[6. November 1453] Item anno eodem, 6. mensis Novembris, congregata fuit tota facultas ad audiendum quandam litteram facultati349 a rectore universitatis Paduane transmissam et ad deliberandum, quid circa eam ad honorem facultatis sit faciendum. [fol. 28v]350
Littera351 dicta missa fuit per Mag. Sebaldum de Nuremberga, baccalarium in medicina studii Wiennensis, protunc rectorem universitatis in Padua, cuius intencio inter cetera erat, quomodo in singulis universitatibus Padue habeatur unum privilegium a domino nostro apostolico confirmatum, ne sub pena352 200 ducatorum aliquis se de practica in medicina intromittat nisi per facultatem approbatus sit etc., prout in littera in ladula facultatis reposita continetur; et quia scivit et hic plures tales concurrere, avisavit facultatem, ut de hoc cogitaret et facultati et doctoribus de simili provideret. Sed ex quo pluries precedenter, ut habetur in actis, simile attemptatum fuit circa cives Wiennenses et numquam habita fuit aliqua execucio, videbatur facultati, quod gratis se occuparet. Ad satisfaciendum tamen conscienciis et eciam propter adventum cuiusdam perfidi Iudei, qui venerat eodem tempore cum certis litteris domini Regis salvi conductus sibi per comitem Zilie impetratis, habentis magnum concursum, cogitavit facultas diligenter hec intercipere et accessit consulatum cum plena facultate in numero decem doctorum et proposuit per decanum, quomodo idem Iudeus esset inimicus et blasphemator domini nostri Iesu Christi et omnium Christianorum, quomodo eciam quilibet recipiens ab eo medicinam ipso facto juxta jus scriptum esset excommunicatus; similiter quomodo nullius esset litterature. Quare vocatus fuit eadem die publice ad congregacionem plenam et nichil scivit respondere super obiectis, ymo nec loqui latinum, nec judicavit urinas nec regulariter tetigit pulsum, sed dixit garrulando multa et varia ex visonomia et truffa, narrando aliquando aliqua, que facta dixit fuisse ante 40 annos etc. Quare petivit facultas instanter a civibus, quatenus ob amorem Dei omnipotentis et ad preservandum communitatem a multis periculis ac ob honorem facultatis pretactum Iudeum a practica impedirent. Simile eciam petivit a domino Pernhardo de Schaunburg, protunc Austrie marscallo; nichil tamen ab aliquo factum fuit, ymo a civibus numquam responsum aliquod datum fuit.353
Exposui pro structura stabuli et aliarum necessitatum domus ad commissionem facultatis circa 24 tal. den354 [fol. 29r]355
[1453/ 1454]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.136, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.136/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success