Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[19. Juni 1455] Item proxima feria quinta post festum sancti Viti fuit congregacio super articulis infrascriptis: Ad recipiendum compotum ab antiquo decano, qui facta computacione et defalcatis defalcandis coram facultate, facultas obligabatur sibi in 3 libr. den. et 6 sol. et 20 den.
Item idem decanus precedentis mutacionis presentavit michi archam facultatis, in qua415 fuit sigillum facultatis et liber statutorum et duo libri actorum facultatis, et quandam bursam, in qua fuerunt 23 den. eciam non de bona moneta, et de peccunia nichil plus dedit.
Item idem presentavit michi triginta unum libros in theologia, quos416 debuit vendere, de quibus ego vendidi unum, in quo continebantur sermones [fol. 36r]417 de sanctis, pro 11 sol. den. cum scitu et taxa Mag. Iohannis Praunaw et domini Conradi Rosenhaymer et ego Mag. Iohannes de Prawnaw resolvi 11 sol. et recepi librum, quia non erat ille liber facultatis sed cuiusdam sacerdotis, qui eundem petivit sibi restitui 1458.418
Item protunc placuit facultati, quod conclusio fabricata de novo, scilicet quod nullus scolaris visitet practicam nisi prius audiverit lecciones ad gradum baccalariatus requisitas, pronunciaretur scolaribus; quod fuit factum. Et scolares statim petiverunt unanimiter abolere istam conclusionem et se tenere cum statutis et ordinacionibus antiquis. Super qua peticione facultas deliberata respondit, se velle stare in conclusione sua fabricata.
Item ista conclusio placuit Mag. Iohanni Celler, Mag. Pangracio, Mag. Martino Guldin, Mag. Iohanni Kircham, Mag. Liebhardo Swalb, Mag. Conrado de Praunaw419; sed Mag. Michaeli Schrik, Mag. Iohanni de Praunaw et decano420 non placuit ista conclusio, sed apparuit eis, quod sufficeret, si antiqua statuta et ordinaciones rigorose tenerentur et in examinibus si ignorantes retardarentur aut reicerentur.
Item protunc exposui pro collacione 38 den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.153, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.153/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success