Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[5. August 1438] Item 5. die mensis Augusti congregata fuit facultas ad audiendum responsum dominorum appotecariorum in materia empericorum eis proposita, et ipsi consensu concordi facultati se totis viribus astare dixerunt et quidquid placeret facultati in hoc, quod omnes emperici et fatui tales repellerentur, ad hoc ipsi cooperari vellent toto suo posse. Et placuit tunc facultati, quod privilegia in matricula [fol. 6v] universitatis contenta perspicerentur et si reperirentur ibi talia munimina et defendicula, quibus mediantibus facultas protegi possit, quod tunc emperici vocarentur secundum ordinem separatim et diceretur eis, quod amplius a practica desisterent et non facerent contra statuta facultatis et ordinacioni sue [sic!]; sed si non fecerint, facultas ulterius cogitare vellet [de] modo, quo ipsi amplius non practicarent; si dicerent se doctores, facerent sicut ad doctores pertinet; si scolares, quod scolas nostras diligenter visitarent et ibi proficerent, alias facultas nullo modo sufferet.
Item decanus dedit pro vino 24 den. pro duabus octavis.
Item dedi censum ad Scotos pro domo facultatis 4 den., quia per duos annos non fuit datus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.20, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.20/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success