Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[8. April 1489] Item quarta feria post Iudica iterum fuit congregata facultas medicine in domo eiusdem, ad deliberandum super articulis subscriptis: Primus ad audiendum peticionem magistrorum in artibus, scilicet in medicina scolarium, et fuit de anothomia. Secundus ad audiendum peticionem cuiusdam doctoris in medicina petere volentis, ut admitteretur ad facultatem, scilicet Mag. Andree Voberger.
Circa primum articulum commendati fuerunt arcium magistri et in medicina scolares in hoc, quod quesiverunt crementum eorum, sed finaliter fuit conclusum, quod pro presente non expediret, quare non deberent facultati imputare neque deberent egre ferre, quia facultas futuro tempore, quandocumque esset modo tempus conveniens et haberetur corpus, vellet eis hunc actum celebrare; quare possent cum fiducia petere, ut in capite jeiunii vel eciam in medio, ante tamen dominicam Iudica. Prima causa, propter quam videbatur doctoribus jam non expedire et maxima, quia tempus fuit sacratissimum, in quo quilibet Christianus obligatur se providere sacramentis, scilicet confessionis et corporis Christi; quamobrem tota universitas tenet vacaciones.
Secunda causa revera fortis, quia fuit tempus calidum et humidum, dispositum ad putrefactionem, maxime in corpore humano magis quodammodo inter alia corpora putrescibili; quare fuit timor, ne aliquis doctorum aut magistrorum inficeretur etc. Fuerunt eciam alie cause allegate, quas ommitto.
Circa secundum articulum, scilicet doctoris petentis, visum fuit facultati, quia dominus doctor enormiter contra facultatem excessit, ut supra, nec adhuc se recognovit, quare deberet diucius probari in paciencia et suo tempore, cum vellet petere pro formacione articuli, deberet personaliter visitare quemlibet doctorem facultatis petendo eum humiliter, ut ei indulgeat, et impetrando consensum omnium doctorum de facultate congreganda; qua congregata ab eadem facultate veniam petat. [fol. 113v]864
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.406, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.406/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success