Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1542] Anno 1542, in die divi Colomanni, in futurae item mutationis decanum continuatus est idem D. Vuolfgangus Lazius certis id causis postulantibus, in quo temporis intervallo actum est dignum memoria pene nihil, nisi quod D. Thomas Enzianer publica repetitione doctrinae suae specimen dedit. Item febris ardens hac hieme multos non solum militum Germanorum ex Hungaria turpiter regredientium, verum etiam civium et incolarum colonorumque miserorum abstulit.783
Decanatus tertius Francisci Emerici, medicinarum professoris ordinarii, anno 1543.784
De restante summa peculii facultatis perceperam ab antecessore flor. Reynens. 1, sol. 3.
Exposui in electione decani pro vino dulci cruc. 12. Pro pastaceis cruc. 1.
Reliqua percepit subsequens decanus.
Quae spectant ad facultatis acta, pro tempore quasi nulla sunt, vel si sunt, non egent designacione; quae autem ad statum temporum attinent, historiographis relinquimus. [fol. 142r]785
[1544/ 1545]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.501, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.501/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success