Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. April 1545] Et quia nihil pecuniarum decanus precedens, clarissimus dominus doctor Franciscus Emericus mihi presentavit, saltem sceptrum et libros ad decanum spectantes, quare preter ea sequenti decano, clarissimo ac prestantissimo viro domino doctori Christophoro Huftl, etiam nihil presentare potui. Nec notatu dignum sub hoc meo decanatu accidit, nisi quod clarissimus facultatis doctor, vicecancellarius dignissimus Wolffgangus Lazius una cum reliquis facultatis doctoribus Iohannem Haring, medicine candidatum, ad tentamen admittunt, prescribendo puncta more debito et hoc in die divi Colomanni martiris.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.503, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.503/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success