useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.502
Signature: 1.3.502
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1545
Sitzung vom 14. April 1545  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [14. April 1545] Decanatus quartus [Fr. Emerici]anno 1545, die Tiburcii et Valeriani, finitus est. In eius locum subrogatur clarissimus medicinarum doctor dominus Iacobus Walch a Tessijngen, cui et sceptrum, libros, tum pecuniaria tota, si qua reliqua post factam publici facultatis aerarii distribucionem in singulos fuit, reddidi. Verum, ut memoria doctorum facultatis habet, nihil a distribucione reliqui factum, ita nihil quoque in pecunia praesentari potuit.

    Est in tentamen sub meo decanatu admissus et in medicine baccalaureum creatus Ioannes Haring Wiennensis, bonarum litterarum et medicinae candidatus, civis Wiennensis et studii eiusdem dextri ingenii alumnus, fecitque omnia, quae ad hunc gradum pertinent, et peregit rite modoque debito, ita ut in ipso desiderari potuerit nihil, persolvitque cuique doctorum tum facultati persolvenda.

    Item doctor Christophorus Hufftel Wiennensis sub eodem meo decanatu omnium unanimi doctorum facultatis nostrae consensu in fraternitatem et collegium nostrum assumitur, persolvens persolvenda exacte. Publici actus pro repeticione responsio sibi ob etatis, tumprobatae doctrinae racionem condonatur et ad consilium admittitur.

    Item doctor Mathias Cornax in consilium admittitur; persolvit, quae statuta habent.

    Item quidam laicus Christophorus Paer von Ran, qui Gallico nodoso morbo pressis fumo medebatur, auditus est ac tulit suae operacionis legem et dextram instructionem. Similiter alius laicus Christophorus Schmidhofer etc. Persolverunt persolvenda.

    Omnia accepta in singulos, finito officio ab electione rectoris, distributa sunt, quare sceptrum tantum et libros sequenti decano reliqui. [fol. 142v]

    Conclusum est, ne chyrurgis vel fumo laborantibus darentur sub sigillo facultatis littere; testimonia utcumque preberi possunt, quod coram facultate comparuerint.786

    Decanatus quintus doctoris Iacobi Walch a Tessingen 1545.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    786 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.