Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[7. Juni 1599] Die 7. Junii praesentatur ad examen praefatus Hubertus Hilcker per Joannem Fries et Joannem Krausen, barbitonsores Viennenses, qui pariter coram me decano et dominis doctoribus examinatoribus spoponderunt pro ipso, quod ante quatuor menses nativitatis et disciplinae literas mihi decano ostensurus esset. Sic examinatus bene respondit atque approbatus fuit. Examinatores fuerunt D. D. Reigelius, Panisod loco D. D. Perger, Magnus et Geussius loco D. D. Leandri. Sequenti vero die confecit is coram me decano cerotum oxycroceum et unguentum aegyptiacum. Solvit facultati 3 flor. atque pedello suum. Tandem 2. Julii ostensis mihi suae nativitatis et disciplinae literis accepit a me testimonium sub forma consueta.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1192, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1192/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success