Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[11. Juni 1599] Die 11. Junii transmissum est mihi a magnifico domino rectore decretum excelsi regiminis, quo significabatur venerabili consistorio et facultati medicae, serenissimum archiducem [fol. 396r] Matthiam ad supplicationem D. Cornarii decernere, ipsum D. Cornarium immunem ab omnibus universitatis officiis, ita tamen ut universitati et facultati medicae sicut prius subjectus remaneat atque earumdem privilegiis, statutis et consuetudinibus non contrafaciat. Quod decretum ostensum dominis doctoribus de facultate universitatis notario illud repetenti restitui.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1193, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1193/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success