Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[19. Juli 1625] Congregata igitur 19. Juli facultas respondit regimini. Regimen igitur denuo decrevit ut libellus conscriptus olim a facultate de regimine pestis revisus correctus et auctus reimprimeretur quod munus cum maxime magistrum sanitatis concerneret libelli praedicti exemplar legendum et considerandum augendumque si qua opus esset ipsi pro ratificatione facultatis ilico transmisi. Secundo supplicavit pro examine Desiderius Ayme chirurgus aulicus. Annuit facultas. Praesentari is petiit me decano ipsum apud seniores chirurgos
88
Fol. 125v ist leer.
Kordacz scilicet et Hochfeldt commendante.
Polliciti sunt ambo cumque examini dies destinatus fuisset neuter chirurgorum ut examinandum praesentaret aut comparuit aut inveniri etiam potuit. Quod facinus cum facultas ut sui ludibrium aegre ferret aliamque ejus causam praeterquam invidiam hominum haereticorum quod scilicet examinandus fidem catholicam profiteretur non videret judicavit omnino supradictum Aymo per aliquem e doctoribus facultatis praesentandum esse.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.471, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.471/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success