Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[10. September 1633] I. congregatio X. Septembris(?). Lectum est rectoris et consistori decretum quo juxta sacrae caesareae majestatis desiderium ad restaurandum juridicae et medicae facultatis studium a facultate petebatur votum et informatio quotnam essent in medicina professores necessarii et quam quilibet quovis anno materiam docere quotnam promovendus disputationes habere quot annis pro complendo et consequendo baccalaureatus atque doctoratus gradu lectiones audire quis denique modus examinis observari et quantum a quovis candidato examinatoribus et aerario facultatis debeat numerari. Conclusum fuit ejusmodi reformationis normam per comissarios et decanum esse concipiendam et facultati pro correctione postmodum praelegendam. Deputati sunt D. Geisler, D. Juncker, D. Milgiesser et D. Mulerus.
D. Müller rectori et consistorio pro consequenda neglectae anatomiae professura supplicaverat; in ea conferenda a facultate votum et informatio pariter petita. Conclusit facultas cum studium anatomicurn sit apprime necessarium D. Muller vero tam utilem medicinae partem in academia Tübingensi jam antea cum laude exercuisset eidem omnino conferendam esse. D. Junckeri acta lecta et approbata fuerunt.
Supplicaverunt pro stipendiis tunc vacantibus Mag. Bartholomaeus Egkenhagen propediem in doctorem promovendus et Petrus Ripgens Coloniensis frequens lectionum auditor. Conclusum Mag. Eckenhagen ex pecunia stipendii praesente 15 flor. pro gradus [fol. 157r] adjumento numerandos in posterum vero currens stipendium Petro Ripgens utpote docto et optimae spei juveni esse conferendum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.569, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.569/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success