useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.808
Signature: 1.5.808
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. März 1652
Sitzung vom 16. März 1652  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [16. März 1652] I. congregatio 16. Marti. Consul et senatus Viennensis requisivit facultatem ut pharmacopolium nosocomi civilis diligentius dignaretur visitare neminem inde sanitati restitutum exire vel superintendentibus prout antea moris fuerat qui pro medicamentis et sustentatione tot septimanarum gratias ageret sed plerosque mori. Dispiceret igitur an in victu medicamentis vel in medico culpa haereret. Conclusit facultas officinam denuo esse visitandam quod factum est per nostrum sex duos seniores pharmacopoeos consulem et superintendentem. Deprehenderunt visitatores aquas simplices destilatas esse admodum turbidas, spirituales in vitris levi et quidem perforata charta servari, syrupos nulius consistentiae species et pulveres rancidos, inodores et vetustate evanidos Mithridatium ac theriaca coloris coerulei aliasque plurimas compositiones non juxta dispensatori descriptiones sed incognitas et non approbatas factas. Ideoque fere media pars medicamentorum rejecta. Herbas denique et radices vetustate adeo corruptas ut nec olfactu neque gustu dignosci potuerint sed a tineis ac teredinibus in pulverem redactas nuli usui sed potius noxiae futuras. Visum non tam medicum nosocomii quam provisorem et ejus socium sequentibus diebus vocandos acriter examinandos unde unius vel alterius culpa haec damna aegrotantibus et nosocomio essent illata. Cum quorundam compositorum descriptiones medico essent singulares provisor vero ut socius ei coram jurato dixerit pretiosiora medicamenta non admiscuisset sed illorum pretium nocturnis compotationibus et aliis inhonestis modis extra nosocomium consumpsisset conclusum est civitatis magistratui suadendum ut medico [fol. 247v] provisoro et ejus socio dimissis alios praeficeret pauperum aegrorum pharmacopoeiae quod factum insuper ne darent provisori dimisso testimonium socio vero qui fraudes revelaverat nosocomii praefectus breve servitii praestiti documentum elargiretur. Sequenti mense 4 art. pharm. stud senatui pro adipiscendo provisoratu supplicaverunt. Prae caetoris Gerardum Gymnicum Coloniensem aulici pharmacopolii caesarei colaboratorem praeferri ceusuerunt examinatores. Qui pauperum pharmacopolium plane novum erexit et ad plateam et conspectum transeuntium transtulit et titulo Sancti Spiritus officinam publicam erexit atque in subsequenti visitatione omnibus abunde satisfecit.

    In hac congregatione disputatum de hospitalis lazarethi et S. Marci chirurgis et balneatoribus imposterum examinandis an examinatoribus pro laboribus nihil vel quantum pro examine solvere deberent. Gratis examinari judicavit major pars. Quod si futuris ternporibus quod saepe faciunt publicam tonstrinam vel balneum

    emant testimonium pro taxa consueta illis expediendum.

    Cum aliqui decani facultatis examinum taxas et pecuniarum elocatarum census receperint pro expensis in festo sanctorum Cosmae et Damiani 60 flor. inscribant vel de receptis pecuniis facultati nunquam reddant conclusum a dominis senioribus et quidem visitatorem officinarum eligendum qui taxas et census recipiat et quotannis juxta statuta faciat expensas et in decanatus mutatione facultati rationes reddat et particulari libro approbatas inscribat.

    [15. Mai 1652] II. congregatio 15. Mai. Comparuerunt Ferdinandus Slabius et Franciscus Hiltprandt med. cand qui nuper pro consequenda prima laurea publice disputaverant petentes pro baccalaureatu examinari. Examinati et approbati sunt. [fol. 248r]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.