Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[28. November 1696] X. congregatio 28. Novembris. Christianus Helm lithotomus petit examinari, obtinuit negativum, quia literas disciplinae non habuit.
Christophorus Seiler petit licentiam contra mentem totius collegii balneatorum habendi socios, licet actualiter balneum suum in Offenloch amplius non possideat ex eo, quod hic legitime examinatus et per multos annos tam in peste quam in bello hic suam artem exercuerit. Respondit facultas, se nihil habere contra examen.
Joannes Brandt accusat dom. Fesch ambo lithotomi et herniotomi, quod habeat falsa testimonia. Et cum viderem rem abire in litem injuriarum cum magno dispendio pecuniarum rem composui amicabiliter.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.330, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.330/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success