Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[6. Dezember 1696] XI. congregatio 6. Decembris. Fuit mota quaestio, an decanus aliquid ex mulcta sibi attribuere possit. Respondit facultas, quaestionem in aliud tempus esse difierendam.
Pharmacopoei rogant facultatem, ut non sit tam facilis in subscribendis agyrtarum schedulis ratione venditionis medicamentorum, cum illi teneantur servare suum juramentum. Respondit facultas, quod in praejudicium eorum nihil subscribere cogitet.
Examina: Joannes Leichnamschneider balneator civicus 2. Januarii, Joannes Franciscus Rifner chirurgus 16. Februarii, [fol. 134v] Victor Jaus chirurgus 15. Martii, Joannes Fridericus Brandt ophtalmicus, lithotomus, herniotomus 11. Julii, Josephus Scholz pro baccalaureatu 24. Julii, Fridericus Han chirurgus 26. Julii, Seber chirurgus in Iglau 15. Septembris, Joannes Maurer chirurgus 9. Septembris, Carolus Pifer lithotomus, herniotomus et ophthalmicus 9. Novembris, [fol. 135r] Joannes Christophorus Gebhardt pharmacopoeus apud aquilam nigram 19. Novembris.
Disputationes: D. Pius Garelli repetit 18. Februarii, D. Ritter 22. Februarii, D. Franciscus Augustinus Bosio 10. Martii, Paulus Josephus Plöckner disputavit pro exercitiis 17. Februarii, Joannes Franciscus Faber 28. Martii, D. Wolfgangus Berninger repetiit 27. Maii, Josephus Scholz pro baccalaureatu disputavit 2. Maii, Petrus Sininger disputavit pro exercitiis.
Pharmacopolia ac materialistarum officinae visitatae sunt et apud nonnullos medicamenta prohibita accepimus et vel ideo, quod extra tempus visitaverimus.
Accepta: Interesse ab 700 flor. 24 flor., mulcta Francisci Gerwig 24 flor., a 4 repetentibus 64 flor., pro sessionibus 20 flor., a 10 examinibus 30 flor., pro sacris 5 flor. 30 cruc. Summa: 165 flor. [fol. 135v]
Expensa: In obligatione 200 flor., pro musica 15 flor., pro tubicinibus et tympanistis 15 flor., cathedra 45 cruc., pro saeris 5 flor., saccharum pro 200 lemonibus et 200 pomis aurantiis pro floribus vivis et artificiatis 40 flor., vino 9 flor., utensillbus 8 flor. 49 cruc., salario 9 flor. Vermögensteuer ut vocant 7 flor., expensis advocati 10 flor., pro descriptionibus 7 flor. Summa: 351 flor.
Duo millia flor. (1100 + 900) ad coronam auream dom. Gimnich elocata sunt.
Imaginem nostrorum patronorum Ss. Cosmae et Damiani facultati in gratitudinis tesseram dono dedi. [fol. 136r]
[1696/ 97]
Acta decanatus V. Wolfgango Plöckner a facultate oblati 6. Decembris 1696.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.331, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.331/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success