Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[10. Jänner 1697] I. congregatio 10. Januarii 1697. Quatuor med. bacc. Carolus Pesta, Franciscus Passerini, Joannes Josephus Dankl et Joannes Georgius Josephus Scholz materiam pro gradu doctoratus sibi assignari rogant. Consensit facultas tribus primis quidem absolute, ultimo vero cum hac conditione, si ante promotionem quadriennium studio medico impensum probaverit.
Supplicavit nepos meus Paulus Josephus Plöckner phil. mag. sibi assignari materiam pro disputatione ad baccalaureatum et annuit facultas.
Supplicavit Barbara Kirchlerin vidua olim collegae nostri Francisci Henrici Kirchler demonstrata extrema sua paupertate subsidium tanquam et accepit 30 flor.
Juvenis quidam chirurgus Joannes Schubart insinuavit facultati, quod officinam chirurgicam civicam emerit et ad examen admitti rogavit. Examinatus est 12. Januarii et post ejuratam Lutheranam haeresin fidem catholicam publice professus fuit. [fol. 136v]
Praesentatus fuit ab Eberharde Falk et Conrado Thimbling chirurgis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.332, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.332/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success