useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.567
Signature: 1.7.567
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. März 1709
Sitzung vom 7. März 1709  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [7. März 1709] VI. congregatio 7. Martii. Praelegebantur chirurgorum civicorum privilegia nobis a constistorio pro informatione transmissa, quare 1mo interrogabantur citati eorum seniores famuli an consueto suo salario, suis privilegiis suisque constitutionibus subsistere possent. Responderunt affirmative. Secundo, utrum de novis articulis a chirurgis in confirmandis privilegiis additis aliquam habeant informationem. Responderunt negative. Tertio, tandem etiam deputati a collegio chirurgorum seniores auditi fuerunt, qui multos novos articulos suis privilegiis confirmandis adjunxerunt sed facultas ipsis remonstravit, tales novationes nihil ad rem et frequenter periculosas esse. Tandem post multa interloquia dicunt, se in omnibus velle manere apud privilegia antiqua, dummodo ut imposterum parruccarii Printzen possint nominari ipsisque liceat parruccas novas facere, nec medici amplius artem chirurgicam exerceant.

    Concludebatur, illos ob varias inconvenientias nec Printzen esse nominandos, nec ab ipsis parruccas esse conficiendas, sed esse injungendum, ut discipulos suos tempore disciplinae melius informent, ne finitis disciplinae annis ita rudes dimittantur. Tandem medicis universam medicinam omnesque ejus partes exercere licere, consequenter etiam chirurgiam, quam tamen nullus, verus medicus propter vilitatem nisi in casu necessitatis exercere desiderat. Finaliter concludebatur, ut pro declaratione sua jam facta cum exclusione desideratorum articulorum chirurgi maneant in omnibus apud privilegia antiqua, quibus hactenus inter se pacifice et tranquille vixerunt.

    Proponebatur imposterum, illum famosum Berwick adhuc susque deque practicare et concludebatur [fol. 217r] ipsum adhuc semel esse citandum et si non comparuerit, ad arrestum ducendum. Sed cum aulae concionator esset ipsius cognatus cujus religiosa familia illum susque deque commendabat, audax et temerarius fuit, nec facultatis minas multum curavit.

    Dom. Pastergg med. stud. iterum supplicat pro stipendio.

    Transmittitur a consistorio decretum moratorium practicantis et deceptoris Berwick dabaturque informatio de modo sollicitandi informationem contra ipsum in cancellaria regiminis.

    Conquerebantur aliqua membra facultatis, quod D. Geisberger extrafacultista in praejudicium nostrorum juniorum tot annis hic praxim exerceat, rogabantque ut vel saltem ad actum repetitionis vel ad decessum cogatur. Conclusum, ut citetur et praxis ipsi inhibeatur nisi ad facultatem repetierit.

    Proponebatur, coquum Westerhoffen in civitate Leopoldina practicantem jam aliquoties fuisse citatum sed nunquam comparuisse, ut citetur, quo minus tunc comparuerit per pedellum et rumorum milites adducatur obtento decreto uxorem cum variis instrumentis moratorii ad me misit, sed cum vigore illorum ipsemet esset in mora, haec allata documenta non amplius esse attendenda judicavi. Tandem pecunia me corrumpere conata fuit, quam cum acceptare nollem, non amplius comparuit.

    D. Collas se tandem aliter resolvit et propter suam promotionem al Bò praeter jura ordinaria pro supplemento dedit 75 flor. Casum obtinuit a D. Hartung de haemophtisi et deinde aphor. 17 sect. I.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.