Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[21. April 1712] Die 21. Aprilis a consistori facultati insinuatum est, ut dom. Weinhartin examen, cui ab aula privilegium conficiendi et vendendi balsamum sulfuris communicatum est, instituatur. Male respondit et laboravit. [fol. 256r]
Collegium privatum. Praelectus est casus Graecio transmissus de praenobili virgine tumoro — secundum relationem — mesenterii scirrhoso pugni magnitudine per decennium laboranto 1° an tumor sit morbus et quidem incurabilis 2° an non impedimentum adferre possit futurae ingravidationi, imo abortum procurare, partum difficilem et Iaboriosum reddere ipsiquo foetui deformitatem imprimere valeat. Respondemus, praedictum tumorem cum sit mollis et tactui cedens non esse scirrhosum, dein manus opera explorari possit non stabulari in mesenterio ceu intestinorum centro sed potius in duplicatura omenti supra intestina propendentis esseque tumorem adenoso-lymphaticum sua cystide inclusum, qui an non per medicamenta attenuantia et resolventia dissolvi ac in vasa denuo resorberi possit, sub judice lis sit. Utut autem credatur incurabilis nullum tamen ex hujusmodi tumoribus vitae periculum iminere, plura et passim obvia monstrant exempla: dato etiam aliquas mesenterii glandulas ita strumoso intumuisse, reliquas tamen succorum secretioni et depurationi inservientes, quemadmodum per decennium huic muneri suffecisse ita et imposterum suffecturus nulli dubitamus. Quod secundam quaestionem, cum nobis nihil constet, de praclaudatae virginis temperamento, aetate, morbis praegressis ac remediorum effectii, statuquo praesenti an scilicet, ad sit malus corporis habitus, fluor albus, menstruorum abundantia vel defectus, labes in viscere aliquo principaliores, omnium pravorum symptomatum absentiam ipsamque virginem in aetate nubili constitutam supponentes renunciamus praedictum tumorem utpote mollem et cedentem nullatenus officere posse futurae foetus sive conceptioni sive gestationi sive etiam ipsi partui; multo minus per uteri substantiam, gestationis tempore tres ad minimum digitos crassam ipsi foetui deformitatem impressurum. Constat enim quotidiana experientia, foeminas, quibus maxima pars abdominis placenta uti passim vocant febrili obsidetur, nihilosecius feliciter concipere ac parere. Vixit enim apud nos domina [fol. 256v] cui ren dexter ultra hepatis regionem monstrose excrescens totam hypochondrii dextri regionem complebat, quae hoc commodo non obstante trium liberorum adhuc viventium mater effecta. Huc instar aliorum authoritatum accedat, quod noster trium imperatorum archiater Herdodt in suo de lectu sterili41 tractatu, quem ex 64 annorum praxi concinnatum hoc anno publici juris fecit ejusmodi tumores inter impedimenta foecunditatis non annotaverit. Conclusimus proinde 1° praefatum tumorem instar aliorum suis capsulis inclusorum toto vitae curriculo sine nocumento in corpore delitescere posse, 2do nullum exindo quoad futuram ingravidationem periculum pertimescendum cum utpote mobilis et mollis cum aliis visceribus utero cedentibus et ipse facile cessurus sit. Si itaque uterus una cum vicinis partibus generationi dicatis naturaliter sese habeat, praedicta virgo sine scrupulo matrimonium ineat, tales enim utut antehac chloroticae et cachecticae post virile consortium plerumque non tantum saniores et pulchriores verum etiam quam maxime foecundae evadere consueverunt.
Comissio a regimine ordinata 22. Junii peracta, quae differentias inter chirurgos Badenses contra Tröscher in territorio dom. Freundsperg tonstrinam et habitationem instituentem. Conclusum quod facultas illius examen suscipere velit si a duobus dictis chirurgis praesentetur. Cum vero praedicti illum praesentare minime possint aut velint ob defectum tonstrinae legitimae, facultas eundem examinare non potest.
Henricus Danner balneator et chirurgus in civitate Leopoldina praesentatus a Daniele Clemente et Leichenschneider praesentatus examinatus est. [fol. 257r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.656, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.656/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success