useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.657
Signature: 1.7.657
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. August 1712
Sitzung vom 3. August 1712  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [3. August 1712] III. congregatio 3. Augusti. Proposita sunt decreta regiminis, quibus quilibet in specie admonetur de contributione publicasuorum bonorum manifestanda et suo tempore ac ordine porri-genda, qua de re consistorium in consilium et auxilium convocarenecessarium erit quod nobis assistere conabitur quid agendumsit, ne privilegia universitatis et facullatum nimiutn violentur.

    Acceperunt sessionem U. Jordan et Müller. [fol. 257v]

    D. Gansel medicus Soproniensis transmisso casu uxoricidium cujusdam concernento rogat, quatenus facultas judicare velit num vulnus (cum uxor post vulnus inflictum circa tres horas exspiravit) fuerit lethale, utrum instrumentis sine die, loco aut sigillo transmissis judicium suum suspendit facultas donec magis authentica exhiberet, ad hoc chirurgi cadaver aperientis informatio discrepat a doctoris mente. Contra authoritatem judicavit proinde facultas si sententia sigillo publico munita instrumentis minus authentisatis a facultate publicaretur, quibus deinceps firmiori et competenti ratione munitis et adductis debita etiam et sufficiens dabitur responsio.

    Transmittuntur litterae compassus a consistorio Passaviensi ratione viri de impotentia a propria uxore accusati inspectione vero visitationeque deprehenditur virum quidem simplicem sed organis genitalibus debito modo formatis imo et erectione pollere, a propria uxore vero semper impeditum fuisse, ne matrimonium consumaretur vel semen intromitteretur ex certa malitiosa intentione licet saepius id tentaverit.

    Georgius Sigismundus Löchel chirurgus Lincensis supplicat, quatonus facultas circa casum chirurgicum sententiam suam formare velit, quo examinato unanimiter conclusum, chirurgum legitimam methodum adhibuisse sibique per falsam inculpationem injuriam factam fuisse. [fol. 258r]

    Casus fuit talis: Puella quaedam a sciuro in dextrae manus pollice circa primum interndium ita vulnerata est, ut tendo flexor totaliter morsu perforatus sit, decedentibus enormi dolore ac tumore per manum et brachium, febri, vigiliis aliisque symptomatibus. Stantibus bis primo accersiti per unctuosa varia, decoctaque forsan repercutientia tumori vulneri per inspersionem mercurii praecipipati rubri prospicere volentes per decem dies patientem adeo torserunt, ut doloribus tumore febri ac vigiliis auctis eandem in convulsionem et vitae periculum conjecerint, unde remediis hisce nihil juvantibus sed affectum deteriorantibus patiens ad supradictum Löchel confugiebat, qui deprehendit abscessum omnino jam formiatum fuisse, qua de causa abscessum cuticulariter methodo receptissima apertiit, quo facto statim dolores et sensim tumores aliaque symptomata cessarunt. Aliquo vero tempore post tendo perforadis albus licet exemptus est, undo a quibusdam suspicatum, tendinem utpote album a chirurgo operatione discissum minime vero suapte natura seu mediante jure ac morsn praecedente corruptum fuisse.

    Conclusum est primam methodum et praxi et rationi a diametro esse contrariam, nemo enim chirurgorum rationabilium praesumet nec audet in tumoribus inflamatoriis a tendinum et nervorum laesionibus ortis [fol. 258v] sive unctuosis sive decoctis repercutientibus tum ob pororum obliterationem tum faciliorem ad corruptionem gangraenamque succedaneam dispositionem quidquam tentare multominus acribus gonerique nervoso aliundo infensissimis medicamentis utpote sunt mercurialia. Quoad secundum deprehenso abscessu ejusdem apertio (abscessu licet nondum manifesto pro materiae affluxu tendinem laesum magis molestantem impediendo) per apertionem omni cautela institutam ceteraque medicamenta legitime fuerunt tentata. Quod autem tendo adhuc dum albus corruptione non potuerit esse inquinatus falsum est, siquidem nervi ac tendines raro tunique solum ubi aeri liberiori sunt expositi livorem et nigredinem concipiunt. Si tendo per operationem adhibitam fuisset abscissus quid inde mali? ubi millena prostant exempla in diesque monstrat experientia quod in nervorum ac tendinum puncturis non solum ipsi nervi ac tendines laesi, sed integra quoquo membra ex gangraenae motu pro individui conservatione separantur. [fol. 259r]

    Collegium privatum. Praelectum est decretum regiminis a consistorio nobis transmissum, quatenus ratione venenorum vendendorum nostram opinionem communicare velimus. Conclusum, ut remonstretur saepius et. materialistis, aromatariis et circumforaneis sub certis conditionibus vetitum fuisse, cujuscunque generis venena vendere verum ob similium hominum copiam vix non impossibile esse tam accuratam observantiam haberi posse; melius proinde fore, ut materialistis, aromatariis et circumforaneis omnino interdicatur ne ullo modo venena vendant, solumque pharmacopoeis concedatur, qui nonnisi aut a medico producta ordinatione aut testibus conditione ac nomine notatis adductis cujusque generis venenum vendant, idque neque sociis nec tyronibus ad manus permittatur sed dominus ipsemet custodiat et extradat. Sub venenis autem veniunt mercurialia, item antimonium aliaque venena specificata.

    Responsio data D. Günsel physico Sopronionsi.

    Consideramus quod nimirum vulnus illud Susannae Dobnerin a marito suo furibundo punctim mediante framea in musculo glutaeo majori et medio femoris sinistri indictum adeo crudele profundum et spathanae magnitudino longum fuerit et omnia exinde arteriosa acque ac nervosa vasa majora tanquam essentialia [fol. 259v] et ad vitam unico necessaria instrumenta cum lymphaticis et nervosis numerosa scrie disseminatis surculis totaliter dissecta sint, quae utpote in profundiori posita nullo compressionis ligationis aut alio constrictionis modo constringi, claudi et obturari potuerunt. Judicamus vulnus hoc absolute et simpliciter lethalo atque mortiferum extitisse.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.