useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.658
Signature: 1.7.658
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. August 1712
Sitzung vom 30. August 1712  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [30. August 1712] Die 30. Augusti. Commissio imposita est ad regimen concernens negotium obstetricis Rosinae Husmanin in Moedling existent is examinatae, quae a senatu ejusdem loci in suo exercitio non solum impedita sed et male tractata fuit. Conclusum, ut aeque in Moedling ac vicinis locis sine impedimento professionem exerceat non obstante quod altera obstetrix ab oppido Moedlingensi salariata et stipendiata sit.

    Ad instantias urgentes et saepe repetitas chirurgorum privilegio aulico et civili donatorum contra praxim viduae alicujus balneatricis Melinskin ad quartum jam annum cum socio suo exercentis, annuit facultas eorum [fol. 260r] petitioni et ex concluso coactus sum praesumere ut non tantum praxis interdicatur sed et scutellae ad ostium pendentes per pedellum auferantur. Apposuit alios pelves, quos iterum per pedellum aufferre et arripere coactus sum.

    Referre oportebat, quod apud imperatorem obtinuerim audientiam, in qua proposui, quatenus sua majestas in nupera publica audientia privilegia et immunitates universitaitis et facultatum confirmare dignabatur et hinc facultas ex parte sua deponit gratias simulque humanissimo refert quod antecedenter inter personae medicos et facultistas plurimi dissensus ratione praecedentiae in consiliis visitationibus et actibus publicis irrepserint. Hinc ad dirimendas et componendas difficultates ambo caesares Leopoldus et Josephus I. inter alia decreverunt, ut nullus medicus ad personae et aulae servitia admittatur nisi prius gremio facultatis [fol. 260v] fuerit incorporatus. Hinc supplicat facultas quatenus majestas hanc intentionem simili decretu confirmare dignaretur, quam gratiam sua servitiorum promptitudine erga augustissimam domum ac bonum publicum demereri facultas studebit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.