Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[12. September 1712] IV. congregatio 12. Septembris. Paulus Thylls caesareus officialis in lignis componendis et vendendis proposuit casum, quod nimirum rustico cuidam laboratori Georgio Krumbock importuno modo sua stipendia petenti dederit colaphum ad tempora dextra simul ictum propria manu ad nucham ut attestationes allatae confirmant. Hinc laesus in cholera et frigidiori tempore domum redit, pecuniam apud officialem alium assignatum in Laxenburg acquirit, in hypocausto suo nimium calefacto decumbit, conqueritur de dolore capitis, tertia die haemorrhagiam narium passus, nulla prorsus adhibuit remedia, sensus semper manebant integri excepta auditus laesione sibi praesentissimus et sacra synaxi refectus die 8. post acceptos ictus absque convulsionibus aut apoplexia mortuus est. Cadaver vero ex instituto judicii Lichtensteinensis 3. die apertum a duobus chirurgis Jacobo Rausch in Brun et Josephe Hingerle in Laxenburg, qui dederunt relationem: quod in temporum musculis livorem et sanguinem grumosum invenerint, aperto cranio, quod nullam prorsus laesionem fissurae aut fracturae repraesentabat, in dura vero matre fissuram levem cum sanguine congelato et cerebri concussione observarint, livorem vero in inicha usque ad medietatem dorsi extensum ac pulmonum laesionem cum corrugatione quadam [fol. 261r] manifestarunt. Hinc Paulus de Thylls de homicidio accusatus petiit imprimis salvum conductum a regimine, quo impetrato sollicitat a facultato sententiam an laesio dicta fuerit simpliciter et absolute lethalis et consequenter causa
fuerit hujus mortis immediata.
Respondit facultas, quod vulnera quidem et contusiones capitis sint aequo periculosa, eo quod laesiones hac principem et nobilem partem ad vitam summe necessariam occupent cum facili functionum animalium abolitione, qua dubii eventus videantur dum leviori vulnere aut contusione laesi derepente moriantur, graviori vero vulnero affecti frequentius evadant, nihilominus dum de casu proposito omnes omnino circumstantiae et conditiones accuratius a collegio medico consideratae sunt, judicare placuit contusionem alapae per se et absolute nullo modo fuisse lethalem, quatenus uti ex inquisitione et examine chirurgorum constabat, functiones animales et vitales immediate cum abolitione et depravatione non erant laesae nec gravia symptomata cum convulsionibus insigniori succorum extravasatione aut aemorrhagiis largioribus successeunt, minus structura craniit viscerum internum fissura aut contrafissura et depressione erat destructa, verum quod mors post octiduum elapsum per accidens et remote secuta sit, ea ratione contigisse videtur, quod contusio illa ad tempora et occiput facta aliquam quidem et superficialem laesionem cum livore et aliquali extravasatione sanguinis causaverit, quae tamen non erat tanta ut fatalitatem immediate et per se inferre potuerit sed per accidens solum et mediante ulteriori et successiva extravasatione atque [fol. 261v] succorum stagnantium corruptione organisatio capitis adeo laedi et destrui debuit, ut turbato spirituum et succorum influxu et organisatione depravata tandem mors succedere debuerit, eo quidem faciliori negotio quod aeque remedia necessaria neglecta fuerint.
Transmissum fuit decretum regiminis per consistorium an reus et delinquens Alberer equs exploratorius in Baaden hernia affectus et in senio constitutus possit torturae ordinariae tormenta et graduu sufferre absque manifesto vitae periculo?
Responsum: Inter affectus torturae rigorosae exercitium impedientes merito etiam numeratur hernia, praesertim illa, quae ja confirmata et in majori gradu ob peritonei rupturam ad scrotum usque cum intestinorum procidentia propendet, cum ob majores et vehementiores torturae gradus extensiones nimirum et contorsiones membrorum et ligamentorum, tendinum violentas, denudatione simul et refrigeratione accedente herniae el intestinorum inflammatio, succorum stagnatio, spasmi, dolores intensi, miserere, gangraena et mors ipsa infallibililer succedere soleant. [fol. 262r] Verumtamen ubi de minori tormentorum gradu, utpote digitorum et membrorum extremorum ligatura, contorsione aut vellicatione agitur negotium, consentit utique collegium medicum, quod reus (reposita tamen prius hernia et subligaculo firmiter munita securitatis gratia) moderalte torqueri possit.
Cum senior profossor et consistorialis D. Lebzelter aliis plurimis distractus negotiis huic officio praeesse non possit, maxinie dum in personae medicum archiducissae Elisabethae elecus est et hinc obligalionem habeat cum eadem hinc discedendi, elegit facultas subseniorem D. Kremer et consistorio praesentavit.
Duo missa sunt decreta regiminis. Primo quidem admonemur, ut mandato illi publico ob manifestationem bonorum quantum oblemperemus et quam primum respondeamus. Alterum vero praecipit, ut privilogiorum nostrorum renovationem et confirmationem spatio 3 mensium sub poena amissionis procuremus. Quibus ut respondeamus in proximo consistorio cum assistentia rectoris negotium contributionis nostrae propositum et eventilatum erat, simulque resolutum, ut rector memoriale et supplicationem de nostra immunitate et privilegio [fol. 262v] imperatori porrigat, decanus vero juridicae facultatis me simul adjuncto eandem supplicationem dom. supremo aulae canecllario, tertium vero memoriale commissioni eadem intentione fundatum communicetur, quorum favorabilem effectum exspectare oportet. Ut vero alteri decreto nostra privilegia concernenti respondeamus, decretum est, ut memoriale cum privilegiis imperatori per deputatum facultatis recommendetur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.659, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.659/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success