Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[19. Jänner 1713] II. congregatio 19. Januarii 1713. Decreto consistorii petitur a facultate contributio bonorum a commembris possessorum importans 1000 flor., quos intra 3 vel ad sumum 4 septimanas persolvere teneatur, ita jubente imperatore. De modo persolvendi diversae fuerunt agitatae ac propositae rationes, tandem conclusum fuit, ut juribus duorum futurorum repetentium exsolvantur.
Quod si vero Jura non sufficerent, impositum fuit decano, ut residuum ad complendam 1000 flor. [fol. 273v] summam ex cassa facultatis acciperet et cum dicta jura 900 flor. tantum importarent, ex ladula 100 flor. accepti sunt et per pedellum universitatis, Georgium Heiss ad quaestorem aulico-bellicum vulgo Kriegszahlmeister transmissi.
Joannes Georgius Henricus Kremer Franco Bambergensis phil. ac med. dr. pro actu repetitionis casum resolvit et aphor. 3 sect. II sorte accepit. [fol. 274r]
Duae servae acceperunt unaquaeque 30 flor. ex fundatione Emericana.
Proposui negotium D. Schirmer aulae caesareae medici, qui lusoriis quibusdam rationibus jam per multos annos privilegia facultatis eludere satagit, actumque repetitionis quantum potest retardat. Dixit, se velle ingredi ad facultatem sed sine juribus et sessionem habere velle inter mediocros, quod cum negatum fuisset nec non pertinaciam ipsius semper majorem animadvertens judicabam ad cogendum illum D. Schirmer ut construatur memoriale ad imperatorem quod a me sequenti die germanico idiomate exaratum, in quo petii, ut per speciale decretum aulicum ad repetitionis actum compelleretur et praestaret praestanda tenore decreti imperatoris Josephi I. ac jussu moderni caesaris Caroli VI., qui per personam [fol. 274v] principis Antonii de Lichtenstein primo oretenus D. Schirmer intimavit, ut se facultati subjiciat, ni juramentum nunc praestitum pro aulae medico annullatum esse velit.
Resciens hanc rem dom. de Grefenbrugg caesareae aulae secretarius ac omnium extrafacultistarum strenuus protector, principem Lichtenstein quantocyus accessit animumque principis ac optimam propensionem erga facultatem adeo invertit, ut nullis amplius a me adductis saepe saepius rationibus, ut justam facultatis causam protegeret, induci potuerit adeoque nempe dictus aulae secretarius hoc motivum illi inculcavit, dicens, quod si extrafacultistis medicis aulicis necessaria fuerit repetitio ad facultatem, tunc sequetur omnes aulae gratiatos artifices vulgo Hofbefreyte debere prius jura absolvere et nova tentamina subire apud civicos opifices, ut sunt sartores, sutores, arcularii, quod est, absurdum. Cui ego solidissimis fundamentis occurrens rem ad bonum finem perducere non potui non obstante etiam, quod per memoriale ad imperatorem rem hanc acriter ac indefesse sollicitaverim non tam apud caesareos ministros quam etiam apud imperatorem. Quia vero ob publica negotica contagii grassantis et temporis brevitatem praepeditus. hoc negotium finire mihi concessum non fuit.[fol. 276r]46
D. Steinkert petiit pro repetitione, sed ob impedimenta aegre et non nisi cum frequentibus conditionibus intra octiduum et ab ipso doctore et ab ipsius uxore urbis obstetrice adimplendis fuerat, admissus. Quia autem dicta obstetrix nullis rationibus easdem conditiones a facultate ipsis impositas adimplendi induci poterat, omnino ac absolute a facultate rejectus fuit.
Conditiones autem fuerunt, ut ipse doctor a praeparatione medicamentorum (pharmacopoeus enim passim per multos annos extitit) eorumque clandestina uti solebat per suam uxorem obstetricem venditione sese abstineat et ad curas magnatum mediante uxore cum praejudicio facultistarum sese intrudere omittat. Secundo, ut dicta obstetrix Catharina uxor litteras magistrales obstetricandi causa illi vi sui examinis traditas decano restituat praesentibus iisque subscriptis testibus [fol. 276v] per notarium publicum authentice suae professioni cedere debeat, lauter ac si nunquam obstetrix fuisset, quas conditiones cum renuisset renitentiam pariter facultatis pro petita repetitione ad facultatem sui mariti jure merito incurrit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.666, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.666/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success