Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[23. Jänner 1713] Magnifici, spectabiles atque excellentissimi domini nobis observandissimi. [fol. 284v]
Salutem et officiorum nostrorum paratissimam commendationem. Cum Sacratissima Caesarea, Regiaque Majestas Dominus Noster clementissimus benignissime resolvere dignata sit, quo regia haec camera Hungarico-aulica expensis cameralibus salariandum unum ordinarium medicum suscipere et constituere possit, hinc singulari ducti erga supratitulatas dominationes vestras confidentia, easdem perquam officiose requirendas esse duximus, quatenus unum de arte sua medica praesertim in modernis infirmitatibus sufficienter fundatum, bene expertum ac sufficientibus qualitatibus dotatum erga competens salarium nobis suggerere et recommendare virum haud graventur. Habebit idem per ordinarium camerale salarium id quoque beneficii, quod praeter cameralicas personas alios quoque per urbem hanc invisero et curare possit, unde pariter non exiguum accedet eidem commodum ac emolumentum ita, ut pro condecentia status sui convenienter subsistere valeat. Praestolaturi itaque ante latarum dominationum vestrarum desideratum responsum easdem diu sospitari et bene valere comprecamur.
Posonii die 23. Januarii 1713.
M. C. Camerae Regiae Hungaricae Aulicae Vice-Praeses et Consiliarii.
Ad quas litteras ego decanus tota consentiente facultate, utpote nec salarium illuc transmittendo aliquo D. collega, nec tempus inibi persistendi determinantes, sed in puris generalibus virum e gremio nostro petitionibus persistentes taliter respondi praefixoque titulo competenti ad cameram aulico-regiam Posoniensem responsum nostrum transmisi, [fol. 285r] quod est sequens:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.673, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.673/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success