useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.667
Signature: 1.7.667
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. Jänner 1713
Sitzung vom 30. Jänner 1713  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [30. Jänner 1713] III. congregatio ;50. Januarii. Ratio certe gravis fuit, quod nempe dom. liber baro ab Ött, sanitatis consilii praeses et decanum et deputatos facultatis a sessione a 2 vel 3 annis in dicto consilio arceat; inveteratum enim mos ac consuetudo hactenus [fol. 277r] fuit, ut omnia quae ad salutem publicam pertinent, nullo modo a dicto consilio expediri poterant, nisi praevia decani ac facultatis deputatorum assistentia et consilio actuali deciderentur.

    Quia autem circumvicinas in provincias, specialiter vero regnum Hungariao lues seu contagium aliquod praecipue ab esu carnis cornutorum animalium hic quadam universali extinctorum summopero aflligebat vicinosque quaquaversum et praecipue Austriacos invadebat, minime etiam urbi Viennensi parcendo omnibus fere, ni debitae praecautiones malum hoc in principio subvertentes instituerentur, extremam ruinam minabatur, cui malo (consilium, cum sanitatis consilio nos facultas inire volentes) obviare non potuimus, eo quod optimum licet animum pro saluto publica tuenda ac prompitudinem habuerimus, omnem nobis tamen viam prohibendo nempe loimicis cum decano et facultate correspondentiam, dictus liber baro ab Ött impedivit. Qua re facultati proposita ab eadem ego decanus consilium petii, quid et qualiter contra hunc tam apertum facultatis inimicum dom. ab Ött et consilium sanitatis obviandum sit. Omnes et singuli collegae tandem in eo collimarunt, ut ego iterata accessione dictum baronem inveteratae consuetudinis sedendi in consilio sanitatis decani et facultatis rationibus commonefacerem eumque debita submissione capacem redderem et quod si hoc non sufficeret, structo memoriali ad regimen appellarem et quodsi ab eodem regimine dictam sessionem in consilio sanitatis una cum facultatis deputatis [fol. 277v] non acquirerem, refugium tandem ad judicium aulicum quaerere debeam. Quae cum a me prompte animo suscepta essent, eam pro tuendis juribus facultatis sollicitudinem compromisit, ut si adhuc opus esset vita etiam aliisque extremis meis dispendiis comprobare velim.

    Ad hoc autem ut omnes et singuli facultistae plenariam rei totius habeant informationem scire debere omnes, baronem a Ött esse intrinsecum ac intimun cum urbis locumtenente,47 quapropter rem esse valde difficilem etsi appellatio ad regime instituatur, frustraneum fore dubitandum. Quid autem apud aulam ob tantas inimicorum facultatis contrarietates sim executurus, tempus docebit.

    Joannes Jacobus Freindt Passaviensis phil. et med. dr. petiit et obtinuit actum repetitionis. [fol. 278r]

    Proposui num imperiales loco tractationis a dom. Repetente sint tot a me reservandi quot in admissione D. Kremer fuerant detenti. Conclusit facultas, ut numerum imperialium ego detineam, ut in repetitione D. Kremer, non obstante quod in hodierna assignatione aphor. non adsint tot collegae. Adfuerunt enim 21, in superiori congregatione 33, eo quod vel ideo eos emansisse creditur ac pro certo habetur, quod cum jura non sint acquisituri, congregationem adire seseque incommodare collegae vel noluerunt vol non potuerunt, quae emansio tamen pro contributione 1000 flor. praejudicare non potest.

    Balneatores Michaelis Thomas in Petersdtorff [fol. 278v] et Joannes Josephus Weinzerl in pago Laa petierunt examinari et obtinuerunt.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    47 Johann Lorenz Frank von Guetenberg, Bürgermeister 1713-1716.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.