useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.672
Signature: 1.7.672
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. April 1713
Sitzung vom 19. April 1713  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [19. April 1713] VIII. congregatio 19. Aprilis. Perlectum fuit decretum regiminis, [fol. 283v] quo imj)onebatur omnibus et singulis (exceptis aulae medicis) una cum chirurgis civicis et facultistis medicis, ut nemo illorum gravissima imposita poena nempe capitis plexione ac bonorum confiscatione praesumat his in conjecturis contagii sine speciali licentia Vienna discedere, quod decretum, cum facultati videretur nimis rigorosum, sancitum fuit, ut vel per memoriale ad imperatorem directum vel oretonus mediante audientia decreti hujus quasi excessiva severitas exponeretur ejusdemque norma ac poena hactenus nunquam cum facultistis talitor practicari solita relaxaretur, quod a me sequenti die apud caesarem expositum fuisset, nullam tamen comminatae poenae relaxationem obtinero potui, serio eodem imperatore ita respondente, hisce in circumstantiis summam esse medicorum et chirurgorum necessitatem, quod si rigorose iis non praecipiatur, unicuique auffugero crescento forsan malo contagioso licebit sicquo salus publica periclitaretur et ne ad hanc penuriam medicorum et chirurgorum devenire cogamur praestat decretum jam transmissum ad facultatem medicam confirmare quam relaxare. Haec genuina ad demisse petita a caesare fuit responsio.

    D. Kremer et Freindt admissi sunt ad sessionem.

    Cum propter serpentis contagii augmentum scholae publicae earumque exercitia scholastica per decretum regiminis inhibita [fol. 284r] fuissent, conclusum fuit a facultate, ut stuba decani durante contagio habeatur pro collegio publico, in qua institui possint ac debeant publicae disputationes tum med. stud. tum repetentium ubi etiam 29. Martii D. Ferdinandus Carolus Nagl peregit disputationem.

    Placuit etiam hic duas epistalas cum suis responsis a me factis a camera aulica regia Posoniensi ad facultatem directas hic inserere, ut posteri decani in petitione aliqua a camera Hungarica facienda quid et quomodo se gerere debeant cum Hungaris, plenariam hic instructionem habere possint.

    Redux Posonio D. Nicoletti illuc recenter elapso anno in mense Decembri tum ad componendas inter cives et D. Bensa loimicum ibi exortas tricas tum ad eruendam morbi contagiosi (summe enim ibi grassabat) essentiam affectum sibi conciliasse videbatur, adeo ut in suo Posonio discessu ultoriorem suae personae mihi mansionem praestolarentur. Sed recens exemplum a dictis Posoniensibus Hungaris cum D. Bensa loimico, quem et lapidare aut fustibus vel frameis forsan usque ad mortem excipere volebant patratum, eundem fortiter torrebat, sicque videntes dicti Posonienses eundem D. Nicoletti discessurum alium a facultate (dimisso prius D. Bensa) medicum per has hic insertas a camera Posoniensi litteras petierunt, quae ita sonant:

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.