useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.677
Signature: 1.7.677
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Mai 1713
Sitzung vom 11. Mai 1713  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [11. Mai 1713] IX. congregatio 11. Maii. D. Nagl admissus est ad sessionem.

    Rosina Wolffin adjutrix apud obstetricem extra urbem petiit pro stipendio Emericano, ut possit finitis disciplinae annis examinari pro obstetrico, sed cum apud juristas tantum et non apud medicos servivisset, a suo petito fuit dimissa.

    Perlectum fuit decretum regiminis, in quo acclusa fuit relatio de moderno contagioso morbo a loimicis, specialiter vero a D. Aussfeldt49 passim constructa et in hunc solum finem transmissa, ut facultas suum possit ferre judicium.

    Hujus relationis origo fuit fortis eaque perennis apud sanitatis consilii praesidem de habenda decani et facultistarum in dicto sanitatis consilio sessione (prout sapienter hactenus practicatum) solicitatio nec non ad hodiernum usque diem ab eodem sanitatis consilio denegata relationum grassantis morbi a loimicis factarum participatio, et ne ego decanus dicto consilii praesidi posthac amplius tum propter denegatam sibi sessionem tum propter loimicis inhibitam eum decano correspondentiam eorumque relationum communicationem exprobrare [fol. 288r] remque fortitis urgere possem, voluit hanc talem qualem schommatibus etiam refertam de hoc morbo contagioso transmittere relationem, quae cum potiori ex parte vel supervacanea vel minus experientiae et rationi consona in se contineat, placuit benovolum lectorem ad particulare libellum in actis particularibus facultatis ab ipsis loimicis conscriptum ac in ladula facultatis conclusum remittere (apposito pro hic et nunc dictae relationis solummodo principio) quam longa dietae relationis serie prothocolli hujus folia multum consumere. Relatio loimicorum sic incipit:

    Genuina ac fundamentalis relatio:

    Contagii modo Viennae grassantis non solum illi hucusque per totam Hungariam saevienti, plurimosque depopulanti aequalem faciem tamquam ovum ovo exhibentis, tam quoad modum invadendi, quam signa, symptomata et eventum morbi complectens, verum etiam methodum medendi experientia a nobis hucusque compertam, tam ex fonte pharmaceutico quam chirurgico et diaetetico exhibens.

    Quomodo contagium hoc absque offensione multorum proprio deberet, huic merito ob tantas cavillationes supersedere deberemus, nihilominus tamen praetermissis bis omnibus nudam sine vesto Dianamn id est puram veritatem remonstrare non inficias ibit ille, qui id febrem pestilentialem vel ipsam pestem in gradu remisso definiet, quia ex signis, malignitate et eventu morbi satis clare evenit, non esse bubones benignos vel febres malignas ordinarias, multo minus bubones venereos.

    Nemo enim in tota praxi unquam deprehendit aliquem bubone venereo in inguinibus vel sub axillis laborantem, cui [fol. 288v] penes adessent duo etiam tres carbunculi, petechiae nigrae aliquando purpureae quandoque rubrae neque tumores glandularum similibus symptomatibus stipatos esse animadvertit et produnt propriam ignorantiam in hoc morbi genere illi, qui tam manifestis signis et plus quam in 500 patientibus in lazaretho a 15. Martii hucusque a nobis observatis obstrepere volunt: at praeteritae veniam dabit ignorantia culpae. Hucusque loimicorum conceptus.

    Responsio facultatis ad loimicorum lazarethi relationem de contagio intra triduum urbis locumtenenti tradita:

    Judicium I: Quantum medicos rationales, theorico-practicos in limine curandi aegrotos ipsa fatiget morbi cognitio vel inde patet, quod universum medicorum studium ac labor in infinitis fere illorum voluminibus passim exaratus eo principaliter collimet, ut symptomata morborum solida ac recollecta mente perpendantur, causae eruantur eorumque signa tum interna tum externa acri quodammodo judicio ruminentur ad hoc ut inde veridicum de morbo ejusque essentia erui possit judicium, infallibili dein tum prognostico tum cura felici comprobandum.

    In hunc pariter finem universa Hippocratis diriguntur oracula [fol. 289r] in suis Coacis praenotionibus, aphorismis caeterisque praeceptis tanto aegrorum bono nobis quasi testamento relicto, quibus medico clinico ad noscendum principaliter morbum viam sternere normamque genuinam curandi dictare partim vel per transenam tantum de remediis sollicitus beneficus praeceptor voluerat. Hinc tamen apposite apud authores ortum est illud adagium: Morbus cognitus est somi curatus et morbus incognitus est aeger semi necatus.

    Cognitio itaque morbi est medico clinico maxime necessaria, quam passim dom. loimicos lazarethi Viennensis morbum hunc epidemicum uti supponimus perenniter ac personaliter tractantes passim habuisse, nuncquo habere nulli diffidimus, nec non dicti morbi in relationo a loimicis facta expositam definitionem symptomatibus inibi descriptis esse conformem, palam agnoscimus.

    Quodsi itaque taliter se res habeat prout asseritur, dicimus et nos, morbum hunc popularem hoc est epidemice hucusque in Austria grassantem, esse febrem malignam pestilentialem in remissiori gradu ad pestem accedentem, bubonibus, carbunculis, parathidibus, petechiis, vibicibus, nausea, vomitu, haemorragia, diarrhea, deliriis et aliis quam plurimis symptomatibus circumseptam.

    Cum autem altior mandandi potestas hanc tanti momenti rem penitius paulo pertractare nostrumque desuper judicium exponere nobis praecipiat, cui mandato demisse satisfacientes dubia nonnulla ex eadem dom. loimicorum relatione morbique descriptione potissimum eruta exponimus et quidem:

    Primo, quod relatio data a dom. loimicis in lazaretho Viennae degentibus sit, plane conformis ac eadem, quae transmissa [fol. 289v] fuit ante quadriennium Hungaria ad supremum consilium bellicum adeoque morbum in Hungaria et non Viennae grassantem describens, de quo non quaeritur.

    Secundo, eadem relatio ex Hungaria ibi fuisse pestem, positive declarat, quam in nupera relatione ad nos directa negat, cum tamen morbum hic Viennae grassantem omnino esse conformem Hungarico asserat, quod est aperta contradictio, hinc pro Tertio, solidum ac fundamentale D. Schulz, pie defuncti per tot annorum cursum in nosocomio vulgo Beckenhäussel haustum ratiocinium per 12 distincta argumenta deductum febrimque pestilentialem aut pestem incipientem absolute negans.

    Quarto, accedit accuties morbi ad 7. 11. 14. 21. diem ut plurimum protracta quae pestilentiali morbo omnino repugnat.

    Non minoris considerationis est pro:

    Quinto, quantitas hoc morbo epidemico denatorum respectu quantitatis eodem morbo affectorum, quae valde remissa videtur prout in schedis ex lazaretho transmissis fuse est videre, deinde pro

    Sexto, bubones, exanthemata et parothides nisi cum summa acutie morbi conjungantur nempe immodiata virium prostratione et repentina (quasi ita dicendo) morto pestem posse arguere, authores passim reclamant, cum pro

    Septimo, vice versa pestem adfuisse formalem sine bubonibus, carbunculis, parothidibus, vibicibus authores tradunt et in specie Hortmannus qui Norimbergensium pestem [fol. 290r] curaturus nulla externa adfuisse exanthemata aut bubones particulari suo opusculo affirmat, cum tamen milleni quasi per diem fatis cedere debebant. Idem successit Romae teste peritissimo viro medico Tiracorda dicto, ubi per diem 600, 700 et ultra terrae mandebantur sine ullis externis signis pestiferis sed unico vermium morsu interempti, deinde pro

    Octavo, in relatione transmissa causarum morbi notitia in calamo (uti dici solet) est relicta, ex qua praecipuum systema morbi ejusque genuina cura deduci solet ac tandem pro

    Nono, curam in dicta relatione a loimicis descriptam immediate contrariari essentiae morbi cognitioni et ipsi morbo, pillulae enim aloinae, rhabarbaratae, spiritus nitri dulcis, lapis prunellae, potus et juscula hordeata et alia de quibus inferius, non tantum in pestilentialibus quam etiam in aliis biliosis malignis febribus, utpote alvum seu ultinam lineam rerum moventia praecipue in Austriacis ditionibus summe sint perniciosa.

    Et haec fuere passim illa argumenta, quae expertissimos eosque sapientissimos viros ad assentiendum descriptioni ac cognitioni hujus epidemici morbi a loimicis factae dubios esse necessitabant, quos tamen procacitas inconsulti loimicorum calami de ignorantia arguere non erubuit, accedebat evidens per hanc plenis buccis pestilentis morbi propalationem provinciarum, nec non aerarii publici subsecutura exhaustio, quae per taciturnitatem ac silentium haud ommissis praeviis praecautionibus progressum mali inipedientibius levi forsan negotio impediri potuisset. Satius itaque atque prudentius exstitisset, ferreis etiam vestibus Dianam loimicorum in relatione [fol. 290v] expressam tegere sicque aerario principis et publicae utilitati prospicere, quam nudam tanto populi dispendio toti Europae horride exhibere ac schommatibus viros in re litteraria et medica consumatos temere afficere. Quo non obstante supponimus nos firmiterque credimus unumquemque in arte sua esse peritum et relationem transmissam esse veridicam, sic praetermissa diagnosi, prognosi jam aliunde nota ad curam morbi hujus epidemice grassantis perlustrandam nos conferimus.

    Quapropter dictam loimicorum in relatione exaratam curam nimis esse generalem ab omni plane temperamento promiscue abstrahentem, consultius fore si ratio temperamentorum, aetatis, sexus quam plurimum solidius perpenderetur et quidem in biliosis, cum sulphur, bilis praedominetur, spicula illa biliosa non volatilibus sed temperatioribus remediis sunt obtundenda, idcirco persuasum esse videmus, melius loco olei camphorae terrea medicamenta, ut sunt bolus armena, cornu cervi sine aqua, succinatum praeparatum, terra sigillata, rubra, alba posse conferre huic malo, item pulvis bezoar, Sennert: Pannon. Saxon: sine aromatibus, si vigilia urgeant emulsio Crat. cum semine papaveris albi et corallus albus praeparatus proficua erunt. Si enim diarrhoea molestet ad alkalica fixa et terrea concurrendum erit; si haemorrhagia narium vel uteri vel haemorrhoidum specifica non sunt negligenda, tam in potu quam in cibo. In potu optimum erit decoctum specierum, syrupus de symphito Pernel. vel decoctum granorum Kermes cum rasura cornu cervi et, ratione tormentorum tinctura florum rosarum cum floribus hypericonis.

    Pariter utilis erit, imo juscula ex dictis herbis alterata. [fol. 291r] In puro calore proderit decoctum totius citri Mynsichti, in haemorrhagia vel diarrhoea similem praescribendam esse mixturam saepius cochleatim summendam v. s. Rec: Plantaginis, tormentillae, bursae pastoris ana unicam unum semis, corallorum rubeorum praeparatorum scrupulum unum, specierum diaplantaginis Myns. drachmam semis, extracti tormentillae grana octo, syrupi cydoniorum vel myrrhae unciam unam, misce ac propinetur prout dictum.

    Sanguinei in prima aggressione febris ita sunt tractandi; venae sectio etiam bina intra 24 horas, siquidem experientia notum, quod si tractentur taliter ipsa morbi species continua in tertianam mutari, reliqua autem quod concernit medicamenta sint blanda, terrea, fixa, leviter nitrata et non nisi albo constipata orgasmum tantum sanguinis sistentia et crisim non impedientia volatilia oleosa vitentur et alexiteria propinentur, blandiora uti sunt: Pulvis bezoarticus Sennert, bolus armenus, torra sigillata, unicornu marinum fossile. Potus sit decoctum scorzonerae ommisso hordeo cum rasura cornu cervi, acetosae etc.

    Si in his adsunt vel imminent deliria, dent emulsionem ex amygdalis, semine melonum et similibus, admixtis semper appropriatis specificis alexiteriis, ut semine cardui benedicti et cardui marini.

    Diaeta sit tenuis constans ex bonis jusculis panatellis, in principio proficua erit tenuissima ad hoc ut morbus eo melius ac citius ad statum pervenire possit.

    In melancholicis morbus seu febris ista epidemica suaviter tractanda, terreis fixis nempe et julapiis subacidiusculis et temperantibus diluentibusque habito tamen temperamentorum, sexus et aetatis respectu, in his enim volatilia nimium exagitant, terrea autem acidum istud praecipitant et absorbent, ideo haec aliis praeferenda. [fol. 291v] Potus erit decoctum radicis scorzonerae et acetosae et rasura cornu cervi etc. Cordialia tamen illis sint in usu v. s. aqua acetosa scorzonerae, cardui benedicti, fumariae cum syrupis, admixis tam ex succo granorum acidorum quam dulcium.

    Phlegmatici blandis volatilibus aggrediendi terreis semper admixtis v. s. Rec. pulveris alexipharmaci D. Sorbait, radicis angelicae, radicis corticis costi veri ana grana 5. Misce fac pulverem pro dosi et sic dentur omnibus 12 horis una dosis, desuper superbibendo infusum foliorum scortzonerae, ruthae exspectando levem sudorem seu udorem usque dum vel appareant exanthemata sive illa sunt bubones sive carbunculi modo molimine ac criticce natura bene operante absolvantur et cum euphoria res succedat.

    Si vero adjunctae sint, haemorrhagiae qualescunque, proderit mixtura polychresta Sylvii50 lib. I. prax. med. c. 9 adjunctis sic placebit alexiteriis praescripta. Et haec sunt remedia, quae statui temperamentorum aetati ac sexui sunt adaptata.

    Quid vero de opio toties a loimicis praescripto sentiendum, dicimus, in hisce malignitatis circumstantiis parum vel nihil valere, cum spiritus figat futuras crises impediendo ac materiae malignae a centro ad circumferentiam motum sistendo, consequenter bubones, carbunculos, parothides, petechias et alia exanthemata impediendo, sic minime pariter propinandum est instante crisi nec ipso actu criseos. Quod si vero vigiliae urgeant non opiatis sed aliis attemperantibus sunt profligandae ut sunt emulsiones, ex seminibus 4 frigidis majoribus eum papavere albo, quibus admisceri potent succinum album praeparatum, terra sigillata alba et alia testacea et haec quidem adhiberi possint, si alvus esset soluta; constipata vero alvo, quae in his affectibus contagiosis multum proficua evadit, quapropter minus pillulis aloeticis in relatione praescriptis utpote periculosis est solicitanda.

    Posset tamen pro somno conciliando dari: Rec. Florum papaveris erratici spiritu sulfuris vel succo limonum acidulata.

    In vigiliis autem pertinacioribus et summis capilis doloribus utendum [fol. 292r] est ad mentem Barbettae51 succo hederae terrestris contuso et expresso, in his deinde linteamina intingenda et madida fronti applicanda, plantis vero pedum et volis manuum sequens cataplasma applicandum: Rec. Foliorum ruthae viridis unciam unam semis, fermenti acerrimi uncias duas, fimi columbini unciam unam, communis unciam semnis, aceti sambuci quantum sat, misce fiat cataplasma applicandum.

    Pillulas vero aloeticas quod concernit similes esse Ruffinnis existimamus, quas nec in principio nec augmento nec morbi statu dandas esse judicamus et non nisi in declinatione ipsius morbi licet alvus esset constipata, quia aloetica nimium exagitant ac superaccendunt humores, qui deinde in anomales motus aguntur et spiritus in impetum concilant ex quo saepe saepius dum nervos vellicant mortem advocant, humores vero his medicamentis inturgescentias acti diversas excretionis vias impetuose quaerunt et diarrhoeas, haemorrhaias tum narium tum haemorrhoidum imo in foeminis per utorum producunt, quam gravia et periculosa haec sint symptomata testantur, qui sua in praxi haec sunt experti, ideo potius in similibus constipationis circumstantiis vel globulos moschatos vel alia leviter lubricantia suppositoria sunt exhibenda nec etiam aliqui elisteres Iubricantes sunt excludendi et quidem talos possunt praescribi: Rec. foliorum ruthae, scordii, malvae ana manipulum semis, radicis levistici unciam unam coquo in aqua calibeata, postea coletur, in colatura dissolve melis rosati colati unciam unam semis, Theriacae Andromachi drachmam unam, scorpionis simplicis vel compositi si necessitas urgeat drachmas quinque. Misce fiat clister pro re nata applicandus.

    Et haec sunt, quae pro tenuitate nostra publicae salutis gratia morbique epidemico grassantis extirpatione succincte exarare ac demisse referre voluimus, daturi imposterum pleniorem ac securiorem methodum modo more antehac solito veridicae facultati medicae extradantur relationes et continua serie ad consilia sanitatis vocarentur. N. decanus et facultas medica.

    Ex hoc nostro toti rationi conformi ad loimicorum relationem a me decano facto responso non tam regimen cum consilio sanitatis, quam etiam ipsa majestas optime percepit, dictos [fol. 292v] lazarethi loimicos circa hujus grassantis contagii cum noscendi tum curandi modum adhuc nimis profunde in tenebris haerere, qua propter mox inhibita etiam severe stolida illa plane a dictis loimicis hactenus practicata scribendi ad honestos viros norma, iisdem injunxit, ut imposterum a facultale ejusque dictamine hanc curandi methodum suscipiant seseque inito prius cum facultate consilio suae directioni ac remediorum praescriptioni accomodent, in quem finem misso per regimen ad facultatem decreto sequentia eidem imperator imposuit, quae in sequenti congregatione fuerunt suscepta.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    49 Johannes Christophorus Ausfeldt, Ausführlicher Bericht, wie das anjetzo grassierende Contagium in der kayserlichen Residentz-Stadt Wien und dero Vor Städten sich nicht allein in allem dem bißhero gantz Hungarn durchgelaufenen Contagio gleiche, sondern was es vor Signa invadendi, Symptomata und Eventus habe, neben dem bißhero geführten Methodo und Annotirung der wohl oder übel angeschlagenen Mittel sowohl ex fonte pharmaceutico als chirurgico. Regensburg Joh. Georg Hofmann Anno MDCCXIII, 4° fol. 6.
    50 Franz de le Boë (Sylvius) 1614-1672.
    51 Paul Barbette Tractatus de peste 1664.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.