Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[28. Juli 1713] XIV. congregatio 28. Julii. Decreto regiminis injungebatur facultati, ut duos facultistas extraderet, qui vices duorum loimicorum aegrotantium in lazaretho supplerent, quare pro primo electus fuit D. Gorgius, quod cum percepisset, exiguum sese exponendi in dictum lazaretum ostendit se habero animum.
Secundus fuit D. Löw, qui lubenti animo hoc officium suscepit, quem facultas publice pariter declaravit candidatum nostrae facultatis, quod id utilitatis adferebat, ut sessionem post egressum e lazaretho et solemnem ac consuetum repetitionis actum (juribus persolvendis ad meliorem fortunam reservatis) acquirendam eandem obtineat ac si hodie actualiter ad facultatem repetiisset, consequenter intra hoc expositionis suae tempus, quantumvis centum et ultra cum juribus repetentes advenirent, omnes et singulos ipsi D. Löw postponendos esse quare proposito interim illi publice casu eoque ab ipso doctoraliter [fol. 312r] resoluto dimissus fuit tanquam facultista una cum D. Gorgio ad regimen et consilium sanitatis, a quo ambo suscepti fuere et sequenti die D. Löw in lazarethum missus in quo post 6 septimanas salutis publicae causa victima mortis exanimis remansit. Altero D. Gorgio futilibus praetextibus de die in diem ingressum in lazarethum protrahente seseque hinc inde abscondente ut inveniri non potuerit sicque conatus eum inveniendi facultatis plane elusit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.682, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.682/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success