useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.683
Signature: 1.7.683
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. August 1713
Sitzung vom 24. August 1713  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [24. August 1713] XV. congregatio 24. Augusti. Facta omni possibili diligentia tandem D. Gorgius inventus fuit et quaesita ab eo renitentiae expositionis ratione respondit, se nullatenus id posse exequi, eo quod a facultate (solemnis hic suus erat praetextus) non admittatur, tum ad aphorismi sibi assignati disputationem publicam tum ad actualem sessionem, quo a me decano audito hodiernam congregationem institui, in qua publice admittebatur ad disputationem, quam mediocriter peregit, facto dein scrutinio fuit dicto D. Gorgio concessa sessio, hac tamen supradicta conditione.

    Huic propositioni D. Gorgius muto ore assentiens discessit ac plane evasit non nisi sequenti anno visus, postquam jam per medium annum morbum sublatum subaudivisset, sicque omni adhibito conatu facultatem semper ludere praesumpserat. [fol. 312v]

    Novo decreto regiminis imponebatur, ut decanus omnes chirurgos et balneatores in lazarethum vel alio exponendos a directorio sanitatis noviter ac recentissime erecto facultatis decano praesentatos gratis examinet et de capacitate dictum directorium sanitatis, consulem et nonnullos alios cives in se continens informet, quod passim consilium facultatis tantum peragebat. Quod mandatum, postquam facultas perpendisset, solide annuit ut sine alia oppositione dicti chirurgi et balneatores missi vel a consilio vel a directorio sanitatis examinentur eo quod nullum videatur facultati subjacere praejudicium.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.