useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1002-1969) 2347
Signature: 2347
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Juni 1323, Salzburg
Erzbischof Friedrich III. entscheidet über die Teilung der Pfarreinkünfte von Saalfelden zwischen dem Bischof von Chiemsee und dem Pfarrvikar von Saalfelden.  

orig.Orig.
Current repository
Archiv der Erzdiözese Salzburg (www.kirchen.net/archiv)

Verletztes Wachssiegel.
    Graphics: 
    x
    Fridericus Dei gracia sancte Salzburgensis Ecclesie Archiepiscopus apostolice sedis Legatus ad euidentem rei noticiam. Dudum Symon perpetuus vicarius parochialis Ecclesie in Saluelden. nostre diocesis. que ad mensam..1) Episcopi Chimensis salua perpetui vicarii congrua porcione pertinere. et in qua idem Episcopus ius presentandi dinoscitur obtinere. proposuit coram nobis. quod bone memorie dominus Albertus quondam Chimensis Episcopus ipsum sicut de iure potuit. ad vicariam perpetuam eiusdem Ecclesie presentauerit. nosque ipsum canonice inuestiuerimus de eadem, assignacionem tamen certe et sufficientis porcionis nec ab eo qui ipsum presentauit nec ab eius successore adhuc potuit assequi. ex quo non modicum sustinuit detrimentum. petens sibi super hoc de oportuno remedio prouideri. Super hoc eciam plebs eiusdem Ecclesie nostrum sepe cum instancia officium implorauit. Nos itaque peticionem huiusmodi iustam et racionabilem reputantes. venerabilem in Christo fratrem nostrum dominum Vlricum2) Episcopum Chimensem sepe et cum diligencia monuimus, et hortati fuimus. tam litteris quam oraculo viue vocis. vt dicto vicario porcionem debitam assignaret. tandem eciam terminum peremptorium trium septimanarum ad hoc sibi statuimus. adiecto. quod si infra eundem terminum id facere negligeret. nos ipsi hoc facere curaremus. ipse vero comparens coram nobis. nimis graui annuo censu dictum onerare vicarium, et non sufficientem sed adeo diminutam assignare voluit porcionem. quod ex ea dictus vicarius sustentari et canonica onera supportare minime potuisset. propter quod ad presenciam nostram vocauimus discretos viros Fridericum de Püsendorf. Heinricum de Stuluelden. Vlricum de Grebnich3) Ecclesiarum rectores. necnon Hertnidum de Turre. Nicolaum de Alben. et Chunonem de Teiting laicos. vicinos illius Ecclesie. et valoris eius noticiam plenam habentes. ac omni excepcione maiores. et informacionem de valore et oneribus Ecclesie memorate, et de quantitate porcionis assignande cum diligenti inquisicione recepimus ab eisdem. et post hoc prefatum Episcopum requiri fecimus, an magis contentaretur certum annuum censum pro fructibus. redditibus et obuencionibus ipsius Ecclesie recipere a vicario, an magis vellet eosdem fructus. redditus et obuenciones diuidi inter se et vicarium. pro rata se et illum contingente. super quo certum ab eo non potuimus habere responsum. Recepta igitur informacione a clericis et laicis supradictis. et eorundem. nec non aliorum plurium discretorum virorum comunicato consilio, pensata quoque tam Episcopi quam vicarii comoditate et vtilitate, Dei eciam timore pre oculis habito. disponimus. ordinamus. et statuimus. quod dicte Ecclesie vicarius singulis annis prefato Episcopo eiusque succesoribus Quinquaginta libras denariorum Salzburgensis monete. in tribus terminis. terciam videlicet partem in festo sancto Georgii. terciam in festo sancti Ypoliti4) et terciam in festo Purificationis sancte Marie. soluere teneatur. et omnes fructus redditus et obuenciones tam in decimis quam in prediis et colonos prediorum, nec non instituciones et destituciones colonorum. integraliter et in totum pertineant ad ipsum vicarium pro sua porcione. ex qua cultum diuinum curam animarum iura Episcopalia. et hospitalitatem et alia onera canonica in sacerdotibus. ministris et aliis supportare et peragere teneatur. Insuper eciam ea que ex donacionibus inter viuos. uel ex ultimis voluntatibus ad dictam deinceps peruenerint Ecclesiam ad ipsum pertineant vicarium pro supradictis oneribus facilius supportandis. In quorum testimonium et certitudinem pleniorem presentes mandauimus fieri litteras Sigilli nostri appensione munitas. Datum Salzburge Kalendis Junii. Anno Domini Millesimo. Trecentesimo. Vicesimo tercio.
    Source Fulltext: DOPPLER

    Original dating clauseDatum Salzburge Kalendis Junii. Anno Domini Millesimo. Trecentesimo. Vicesimo tercio.



    Notes
    1) Erzbischof Friedrich II. von Salzburg inkorporierte unterm 7. Jän. 1277 die Pfarre Riegersburg in Steiermark der bischöfl. Mensa von Chiemsee (Chiems. Cop. B. Fol. 294.); Erzb. Conrad IV. vertauschte sie 10. Okt. 1299 mit der Pfarre Saalfelden (1. c. fol. 299) und Erzb. Paris 3. Febr. 1642 die Pfarre Saalfelden mit der Pf. Brixen im Brixental. (Orig. im Consist.-Archiv.) 2) Ulrich I., von Montparis, Bischof von Chiemsee 1322-1330. 3) Gröbming im Ennstal. 4) S. Hippolyti M. 13. August.
    Places
    • Salzburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.