useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1002-1969) 2362
Signature: 2362
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. April 1343, Salzburg
Dechantin Tuta und der Konvent des Klosters Nonnberg geloben, die von Bischof Chunrat von Chiemsee gestifteten Exequien zu halten.  
x
In Christi nomine amen. Nos Tuta1) Decana totusque Conuentus Monasterii sancte Marie in Nunburch Salzburge ad perpetuam rei memoriam notum facimus vniuersis. Quod Reuerendus in Christo pater dominus Chunradus.2) venerabilis Episcopus Ecclesie Chiemensis. attendens illud quod in Canone scribitur. Istius seculi breuis est fructus. eternum vero supplicium futuri. In anime sue remedium. ac dicti Monasterii in solamen. donacionem et ordinationem inferius annotatam, sanus existens corpore et conpos mentis. fecit et constituit per omnia in hec verba. In Christi nomine amen. Quoniam ut ait Apostolus. Omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus, siue bonum, siue malum fuerit, oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus preuenire. ac eternorum intuitu seminare in terris. quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis. Nos itaque Chunradus dei gracia Ecclesie Chiemensis Episcopus. sani corpore, scientes nos mortalitati subiectos, et quandoque necessario morituros. in nostre et predecessorum ac successorum animarum salutem. donacionem et ordinacionem inferius annotatam, aput Monasterium sancte Marie in Nunburch Salzburge fecimus constituimus et ordinauimus. perpetuo valituras. Donauimus namque Tute Decane totique Conuentui Sanctimonialium deo ibidem seruiencium et successoribus suis. Predium dictum auf der Stulow3) quod seruit denariorum Salzburgensium libras duas. et pro consueta Steura denarios sexaginta. emptum per nos a nobili viro. domino Wulfingo de Goldek et suis heredibus. Promittentes illam donacionem non reuocare nec in vita, nec in morte, neque occasione ingratitudinis. seu alia quauis causa. Verum cum quilibet in tradicione rei sue possit apponere pactum legibus non improbatum, volumus et ordinamus. vt predicte. Decana et Conuentus in die obitus nostri, vel quamcito de hoc certificate fuerint, et in die vii0. ac. xxx0. nec non deinceps perpetuo infra Octauam beati ypoliti. si commode fieri potest, exequias nobis peragant cum vigiliis, missis defunctorum, flagellis recipiendis, psalteriis legendis. Compulsacione Campanarum. et generaliter omnibus et singulis, circa huiusmodi nostras exequias obseruatis, que in aliarum Sanctimonialium professarum eiusdem loci exequiis obseruantur, et que fuerunt hactenus obseruata. hoc addito. ut placebo in die obitus nostri. in anniuersario vii0. et xxx0. et deinceps perpetuo in anniuersario nostro, legatur in medio monasterii. quod ipse Sanctimoniales suis consororibus professis in Cymiterio legere consueuerunt. nec non missa defunctorum, que defunctis sororibus celebratur in Choro earum. nobis in medio Monasterii in Ara sancte crucis, in die obitus nostri, anniuersario vii0. et xxx0. et amodo perpetuo in anniuersario nostro, ipsis sanctimonialibus ibidem presentibus et astantibus deuocius celebretur. Dapetum quoque cum quatuor candelis ardentibus vespere et mane ante altare predictum more solito ordinetur. Vt autem laborantes in exequiis huiusmodi, ultra spem retribucionis eterne, aliqualem consolacionem temporalem exportent. volumus et ordinamus. vt Oblaerina earum que pro tempore fuerit. predictos xviii solidos denariorum. in die exequiarum nostrarum omnibus sanctimonialibus, que in ipsis exequiis fuerint, aut causa legitima impedite, sint tamen in loco presentes, condiuidat. et distribuat, iuxta numerum personarum, prout sue consciencie quam in hoc onerari volumus salubrius videbitur expedire.Ceterum ordinamus vt de antedictis xviii solidis dentur annuatim ad Sacristiam xvi denarii in refusionem luminum cereorum. Et si forte predicte Decana et Conuentus, quod absit, sue salutis immemores preordinatas exequias diebus annis et ordine prenotatis peragere non curauerint cum effectu, successor noster qui pro tempore fuerit, potest se libere intromittere de antedictis redditibus. tanquam sint sue mense applicati. In quorum omnium testimonium perpetue firmitatis presentes litteras scribi fecimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum et datum Salzburge Anno domini Millesimo ccc. Quadragesimo tercio. Nonis Aprilis. Nos igitur predicte. Decana et Conuentus Monasterii predicti volentes pium deuocionis affectum predicti domini et patris reuerenter ut tenemur opere adimplere. Nos et successores nostros. (sic!) ad predicta omnia et singula. statutis temporibus prout superius ordinatum existit. perpetuo exequenda complenda et integraliter obseruanda. et ad penam ibi expressam. de vnanimi nostro consensu astringimus. et voluntate spontanea obligamus. In quorum testimonium presentes litteras scribi fecimus. et sigilli Conuentus nostri appensione roborari. Datum Salzburge In capitulo nostri Conuentus Anno domini. Millesimo ccc. xl tercio. vi. Idus Aprilis.
Source Fulltext: DOPPLER

Original dating clauseDatum Salzburge In capitulo nostri Conuentus Anno domini. Millesimo ccc. xl tercio. vi. Idus Aprilis.



Notes
1) Siehe: P. Franz Efterls Chronik von Nonnberg p. 43. 44. 2) Conrad II., von Liechtenstain, Bischof von Chiemsee 1330-1354. 3) Stuhlau, Gut im Pongau.
Places
  • Salzburg
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.