useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1002-1969) 2389
Signature: 2389
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. April 1356, Salzburg
Abt Otto zu St. Peter stellt eine vidimierte Abschrift der Urkunde aus, die Herzog Albrecht von Österreich im Jahre 1333 dem Bischof von Chiemsee über Mautfreiheit der Weinfuhren erteilt hatte.  
x
Nos Otto 1) dei gracia Abbas Monasterii sancti Petri Salzpurge. Ordinis sancti Benedicti. Recognoscimus per presentes Quod litteras illustris principis et domini domini Alberti 2) Ducis Austrie et Styrie et domini Karniole Marchie ac portusnaonis Super libertate mutarum et Theoloneorum (sic) Ecclesie Chyemensi per eundem traditas et concessas, vidimus omnino saluas et integras non rasas nec abolitas aut in aliqua sui parte suspectas. sed omni vicio et suspicione carentes. vero ipsius Sigillo in pergameni cedula appenso munitas. quarum tenor erat per omnia in hec verba. Nos Albertus dei gracia dux Austrie et Styrie. dominus Karniole Marchie. et Portusnaonis. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam publicam cupimus peruenire. Quod ad nostram presenciam venerabilis in christo pater dominus Chunradus 3) Chyemensis Ecclesie Episcopus accedens. a nobis, non sine magna precum instancia obnixius postulauit, vt priuilegium olim Ecclesie Chyemensi et predecessoribus suis per predecessores nostros duces austrie super libertate mutarum et theoloneorum, in deduccione vinorum suorum traditum et concessum, et postmodum lapsu temporis aput ipsum casu infortunato ignis voragine exustum, dignaremur ob diuinam principaliter et ipsius supplicacionis reuerenciam, pie et liberaliter innouare. Nos igitur attendentes, quod cum beneficium principis deceat esse mansurum, et quod dicta Ecclesia sine culpa sua libertate huiusmodi ob casum infortunii penitus carere non debeat. volentes eciam meriti diuini et retribucionis participes fieri, eidem domino Chunrado et successoribus suis. Episcopis Chyemensibus indulsimus, concessimus et presentibus ipsis perpetuo tradidimus et donamus, vt singulis annis ipse, et sui Successores, viginti Karratas vini, Culture sue siue Empticii. de terris nostris absque exaccione Mute siue Theolonii cuiuslibet, in aqua vel per terram, possint et valeant deducere libere et solute. precipientes vniuersis nostris officialibus. judicibus. Mutariis siue Theoloneariis, qui nunc vel pro tempore fuerint. ne dictum dominum Chunradum aut successores suos in eadem deduccione vini impediant quoquo modo. vel aliqualiter impedire permittant. Siquis vero huiusmodi nostre donacionis. concessionis et innouacionis inuentus fuerit transgressor. Jdem se nostram grauem indignacionem nouerit incurrisse. Jn cuius Rei testimonium et firmitatem perpetuam Sigillum nostrum duximus apponendum. Datum in Castro nostro Starichenberch 4). Anno Domini Millesimo cccmo xxxiij0. proxima die dominica ante diem sanctum Ascensionis Domini. Nos igitur ad instanciam Reuerendi in christo patris et domini domini Gerhohi 5) Confirmati Eiusdem Ecclesie Chyemensis Successoris bone memorie domini Chunradi sepedicti Episcopi Chyemensis cum ipsa originalia per aquas aut terras non possint secure aut commode transportari. presens transsumptum siue transscriptum cum ipso originali concordatum nostri sigilli munimime duximus roborandum. Actum Salzburge ij. non. april. anno Domini Millesimo cccmo. quinquagesimo sexto.
Source Fulltext: DOPPLER

Original dating clauseActum Salzburge ij. non. april. anno Domini Millesimo cccmo. quinquagesimo sexto.



Notes
1) Otto I., Abt von St. Peter 1346-1364. 2) Albert II., Herzog von Österreich etc. 1330-1358. 3) Chunrat von Liechtenstain, Bischof von Chiemsee 1330-1354. 4) Starhemberg in Niederösterreich. 5) Gerhoh von Waldeck, Bischof von Chiemsee 1354-1359.
Places
  • Salzburg
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.