Charter: Salzburg, Domkapitel (831-1802) AUR 1130 circa - 1135 circa
Signature: AUR 1130 circa - 1135 circa
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1130 circa - 1135 circa
Eb Konrad I. bestätigt die von ihm an das Stift Admont (Admuntensi monasterio) gemachten Schenkungen.Source Regest:
Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 213.
Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 213.
Current repository:
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)
hinten eingehängtes Siegel Konrads I.


K.-B. 1 f. 137 (C).
Hec sunt que venerabilis Chonradus Salzburgensis archyepiscopus sollemni traditione coram certis testibus Admuntensi monasterio contulit. Inprimis predium illud ad Radelach qnod ei Werigandvs comes tradiderat pro scelere quod in venerabilem Tiemonem archyepiscopum commiserat, simulque ea que de beneficio suo in eodem loco sito remiserat, duas etiam sartagines salis apud Halle in vicinia monasterii pro quibus ipse recepit IIIIor mansosq uorum pars quedam ap(ud) Radestat, quedam ap(ud) Pongo sita est. Item ibidem aliam sartaginem, carpentarium etiam nomine Reginhardum, X mansus quos ei IIus Heinricus dux Karinthie moriturus tradiderat qui siti sunt in monte vocabulo Piswich, sex etiam mansus quos ei Engilbertus dux tradiderat, e quibus III siti sunt ap(ud) Glodenze, ap(ud) Melach I, supra Zozzen II, ap(ud) Wenge ultra Taurum montem mansum I, predium illud ad Iaringen quod ei Rodolf de Witinswalt tradiderat, et mediam partem decimarum ad Vradalsdor, Ratispone locum curtis, item ibidem locum curtis, ad Friesach locum curtis, siluam etiam quam habuerat ex septentrionali parte Anesi fluminis, nec non beneficium ad eandem pertinens, I scilicet mansum et dimidium, custodem quoque silve nomine Gunthervm, pro cuius commutatione XX modios salis annuatim sibi decrevit persolvi, ad Purcstal III mansus pro quibus ipse III alios recepit ad Mosiburch, beneficium Hartwici dispensatoris situm ad Hirshalm; II videlicet mansus cum mancipiis que ille in beneficium habuerat, mansum unum ad Chuchil, decimas ad sanctum Lambertum. Decrevit etiam ut pars decimarum que parrochianis debetur, non ex monasterii sed ex ipsius parte illis solvatur sicut et ante dispositum fuerat. Decrevit nichilominus ut omnes femine que de potestate eius tunc nuptum tradite essent vel postmodum traderentur servis monasterii, vel etiam viri quilibet in potestate vel in possessione cenobii habitantes iuri eiusdem cenobii cum liberis suis perpetim manciparentur et e diverso mancipia monasterii in eius ius cum liberis suis simili conditione transirent. Tradidit etiam locum curtis ad Arnisdorf et servum nomine Adalbertum cum liberis suis quos ab Adalgozo de Treuene liberaverat, locum curtis aa) Salzpurch cum VI agris sibi contiguis, salinam quam ei dederat Wernherus de Memminchouen partem ipsius episcopi de decimis dantur de predio Regilonis ad Haginperc nepotisque eius Rodigeri et de mansu Reginhardi de Puhilarin decimas ex toto, ad Olispurch mansum unum, decimas ad Ladazlawisdorf et dimidium mansum ad Sulza, mansumb) unum ad Lauentb), beneficium videlicet Amizonis.||
Sc)
Sc)
Source Fulltext: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 213-215.
Editions:
- SUB II 141 - Zahn, Steir. U.-B. 1, 266 n° 258 aus C zu 1147. - v. Jaksch, Mon. Carinth. 3, 278 n° 711 auszgsw. aus A zu 1139.
Language:
Notes:
a) A statt ad.b) mansum - lauent auf Rasur.c) hinten eingehängtes Siegel Konrads I.
Haus-, Hof- und Staatsarchiv, Salzburg, Domkapitel (831-1802) AUR 1130 circa - 1135 circa, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-HHStA/SbgDK/AUR_1130__circa-1135__circa/charter>, accessed 2025-03-20+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success