useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1280 V 21
Signature: 1280 V 21
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Juni 1292, Chrug
Item privilegium domini Vlrici de. trebins super j curiam In egenprunne.
Source Regest: 
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 84, S. 235
 
x
In nomine domini amen. Licet bona vendita comuni iure transeant ad ementes, expedit tamen et cautum est, ut quomodo transierint, scripturis ac testibus roborentur. Noverint igitur universi presencium cognitores, quod ego Vlricus de Trebings bonorum meorum possessor veridicus et quietus vendidi curiam meam iuxta Egenprunne sitam Religiosis dominabus, sanctimonialibus videlicet de sancto Bernhardo in Chrueg pro xiiij talentis denariorum monete publice ac currentis, et ut dicta empcio firmior haberetur, prefatam curiam manu propria ac filii mei Levtfridi, qui solus me mortuo ius ad eandem habuit porrexi ad manus domine H. venerabilis abbatisse ceterarumque dominarum domus predicte resignans omne ius vna cum filio meo supradicto, ipsis dominabus transferens quitquit iuris in ea habui, et in easdem transfundens simpliciter et precise, porrectis in super nostris manibus domino Stephano de Meyssaw et fratri Alhardo procuratori ipsarum dominarum modo simili et hac causa obligans me ad hoc nichilominus per presentes scilicet, si supradicte domine infra xxx et j annum a domino de Ragz vel a quocumque aliquam impeticionem sustinuerint, sive accio contra eos instituta fuerit propter hanc rem, ipsam impeticionem sev accionem cum adiutorio domini de Meyssaw ego aut posteri mei ex presenti testimonio absque dampno dominarum tenebimur conplanare, alioquin quatuordecim talenta, que recepi, reddi debent dominabus memoratis. In quorum omnium testimonium ac robur de consensu ac ratihabicione filii mei hec scribi feci et domini de Meyssawe ac abbatis de Zwetel sigillorum munimine pecii roborari. Datum et actum in Chrvg anno domini Mo CCo Lxxxxijo. Kaln. Junii testibus annotatis, qui sunt hii Ronnenbergarius, Ortolfus de praitenaich, Levpoldus de Pruczendorf, Phtlo de Chrug, poppo et wikpoto de peugen, Gotschalchus de vronhoven, hainricus dahpek et alii quam plures fide digni.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 235

Original dating clauseKaln. Junii



LanguageLatein
Places
  • Chrug
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.