useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1110
Signature: 1110
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
ca. 1110, o. O.
Ein Verzeichnis der Güter, welche Otakar VI. (IV.), Markgraf zu Steyr, an das Kloster Garsten übergeben hat.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 134
 

orig.nein, "gleichzeitige Aufschreibung"
Current repository
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)

Material: (der Abschrift:) Pergament
    Graphics: 
    x
    Nouerit omnium christi Fidelium tam presens etas quam suecessura posteritas, quod hic habentur possessiones, quas domnus 0. marchio ac parentes eius siue alii fideles nobiles atque eius familiares huic ecclesie carstensi tradiderunt, Qui prefatus marchio deo auctore domnum Eberhardum hic canonicam instituentem eo magis iuuit, quo ipse hunc locum ad monachicam uitam, sicut in presenti cernitur, mutare decreuit, Inprimis dominicale illud, quo prima dotata est ecclesia, modo fundatum consistit monasteriolum. Secundam dotem trans anesim cum silua contigua, quam pater marchionis 0., qui rome defunctus dormit, nuntiis Wolfkango et Erchingero mediantibus, tradidit et quicquid cultum siue incultum inter fluuiolos tanpach et fruznich situm est. Beneficium arnhelmi inter rubinich et fruznich, quod marchio pro conmutatione decimarum cum aliis alibi sitis tradidit. Possessio etiam iuxta sita, que iagirinberge dicitur. Alius fundus, quem domnus Heinricus nobiscum conuersatus tradidit. Aliud predium trans rubinich, quod domnus arnhelmus dedit. Inter flumina uero anesim et stiriam hec sunt, que marchio matri ecclesie dedit, scilicet cella et beneficium liutoldi, quod liutoldus et eius conuicanei possident. Ad husmannin duos mansus et quod outhwin cum slauonibus possidet. Dotem illam ad aschaa, qua dotata est ecclesia sancti Martini. Aliam pertinentem ad titulum sancti Viti terniperch. Ad suammarin dimidium mansum antiquitus a parentibus marchionis traditum. Ad tuncingin mansum unum, quem domnus bertoldus tradidit. Predium, quod Wazaman sepulchrum domini reuisurus tradidit. Item dominicale, quod quidam Wecil tradidit. Aliud etiam, quod adalrammus dedit. Item, quod domnus Hartwicus de riuthe tradidit. In ualle autem anensi ad salchinperge dominicale unum cum appendiciis suis, quod domnus Eberhardus dedit, et beneficium woluoldi, quod marchio inibi donauit. Item beneficium Meginhardi etiam slateheim et strechou, que idem dedit. Aliud predium ad steinarin iuxta michilindorf et unurn mansum, que utraque prefatus marchio tradidit beneficia outhfridi. Ad nuzpach possessio, quam fratres dato pretio conparauerunt. Ad husrukun loco, qui dicitur ruthe, predium, quod prefatus marcbio pro decimis cherbach dandis tradidit, cuius partem cum uinea gratia meliorandi atque conmodius ponendi uendidimus. Mansum unum, quem domnus Herrant dedit. Alius fundus heglinheim dictus, quem Reginpolt dedit. Ad roh predium, quod domnus fridericus de hunisperge tradidit. Ad pocht predium, quod pillunc et Adalheit tradiderunt. Ad Hartheim, predium, quod frater arnhelmus dedit. Ad hartperge V. uineas, quas marchio tradidit. Item sibinpach dominicale unum pene cum totidem uineis, que utraque conparata sunt cum pretio catenule, quam marchionissa in extremis ob remedium anime sue dari constituit. Ad hasinhuriuarh predium, quod frater Etich hic conuersatus dedit. Item in inferiori loco eiusdem ripe prediolum, quod domnus Diethmarus dedit. Juxta lauriacum predium, quod marchio dedit. Ad stadile, quod herrant dedit. Ad nezzilpach predium, quod matrona quedam uocabulo helena dedit pro filio suo Warmundo nobiscum degente. Ad cidilheim predium, quod marchio tradidit, quo loco etiam domnus bruno partem silue ob remedium anime uxoris sue dedit. Non longe inferius iuxta trunam fluuium dominicale unum, quod marchio dedit. Ad Wagreini predium, quod quedam Goudrat pro remedio anime sue dedit. Ad parscalchin mansum, quem domnus adalrammus tradidit. Ad enggizinstetin XII. mansus, quos quedam matrona uocabulo bertha cum mancipiis ad ecclesiam sancti iohannis baptiste tradens. omnia simul huc ad altare sancte Marie delegauit. Item ad wagrein iuxta herlah predium, quod quedam relicta oudalrici chunigunt uocabulo ob remedium anime eiusdem mariti sui tradidit. Ad Willihalmispurch loco, qui chrebizpah dicitur, XII. mansus cum XXX. mancipiis, quos marchio pro decimationibus dedit, quod erat beneficium cuiusdam etichis, cuius filium uocabulo piligrimum rogatu propinquorum huc educandum tradidit. Aliud predium inibi situm, cuius sunt tres mansus, qui pro reginhero predicti pueri fratruele traditi sunt cum V mancipiis. Item predium lanzingrabin, quod fratres erga iakkin et cuiusdam gunzilini filios conparauerunt, cuius predii partem iam dictus pater eorum pro remedio anime sue tradidit, addens hanc conditionem presentibus reginhero et arbone, ut, si idem filii suam portionem excolendi copiam non possiderent, alias uendendi, nisi huc pro nominata pecunie quantitate potestatem non haberent, Quod ita factum est. Ad suarzinperge predium, quod etiam fratres conparauerunt. Ad purchmannisdorf iuxta sanctum ypolitum situm, quod pro conmutatione predii scorsindorf, quod erchingerus dedit, adito pretio fratres conparauerunt. Item dimidium mansum, quem reginherus frater prepositi heinrici huc dandum proprietatis iure destinauit. Item ad aschaa predium, quod marchio dedit et roudolfus possidet, et uinee, que in Oriente site sunt. V. ad Wachou, III. ad Willihalmispurch. IIII. ad moutinsdorf. Et ut hec traditio cuncta superius expressa conprehendens et per manus marchionis et filii eius liupoldi sollempniter celebrata permaneat, hi testes idonei per aurem sunt adtracti, Meginhardus et frater eius fridericus, Waltherus, Adalbero, Walchoun filius roudperti, Heinricus filius meginhaldi, Goteschalc, Marchwart et frater eius meginhardus, Bruno et frater eius roudolfus, Adalbero, Raffoldus, Habrant et otachar, Rudolf, Erchingerus, Gerunch, Reginherus, Lanthfridus, Engilsalchus.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 134-136
    Editions
    • Wendtenthal, Austria sacr. VII. 404. - Kurz, Beiträge II. 535.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.