Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1143
Signature: 1143
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1143, Lorch
Markgraf Otakar von Steyr bestätigt dem Abt Bertholt zu Garsten und seinen Nachfolgern alle Privilegien und Schenkungen, welche von seinen Vorfahren und Anderen dem Kloster erteilt worden sind.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 208
Current repository:
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)
Das Siegel in bräunlichem Wachse an einer aus ungebleichten Zwirnsfäden geflochtenen Schnur hängend, zeigt den Markgrafen zu Pferde links gewendet, in der Linken den Schild mit dem Panther, in der Rechten die Fahne. Umschrift: OTACHER. MARCHIO. STIRENSIS. Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis otacher marchio bertholdo abbati in garsten omnibusque eius successoribus in perpetuum. Pater meus Otacher styrensis pia in deum ductus uoluntate jn fundo suo Garsten clericos quosdam religiosos continuit et benigne fouit, predia etiam quedam illis contulil, quibus primus ebirhardus prefuit, qui et canonicam (uitam) ibidem instituit. Nos igitur in religione patrjssare cupientes episcopis pathauiensis ecclesie uoto nostro concurrentibus ex clericis canonjcis monachos regulares ibidem conmutaujmus cuncta, que a patre meo illi ecclesie donata fuerant donantes et confirmantes jnsuper et alia quedam superaddendo tradentes. Primo scilicet dominicale illud, quo primum dotata est ipsa ecclesia, ubi modo fundatum constat monasterium. Fecimus etiam concambium cum ecclesia pathauiensi sub altmanno eius sedis pontifice, quod item Garstensi ecclesie donatum confirmaujmus. Tradidimus enim in manu (sic) prefati episcopi et aduocati eius vodalrid predium unum ad beheimberc et aream, ubi constituta est ecelesia, et remjsimus episcopo decimationem contiguarum ujllarum eo tenore, ut ecclesia nostra Garstina perpetuo jure obtineret concessu episcopi et successorum eius omnia, que interjacent inter Rubinicham inferius urbem manantem et Rubinicham superiorem et infra fluuium anesum et fluujum styram usque rottinbach et ultra styram dotem illam et molendinum cum iure suo et curtem illam, ubi Rubinicha labitur in anesum cum omni decimatione et toto jure sacerdotali, sicut et priuilegium Garstensi ecclesie ab episcopo pathauiensi odalrico contraditum testatur. Confirmamus etiam eidem ecclesie ac in proprietatem contradimus secundam dotem trans anesum cum silua contigua, que danberc dicitur, jn pascuam animalium et cesionem lignorum ac omnimodam utilitatem sola uenatione ferarum excepta. Sic enim et pie memorie pater meus Otacher Marchio, qui Rome defunctus dormit, nuneiis Wolfgango et Erchingero mediantibus ipsi ecclesie tradidit et quicquid cultum siue incultum inter fluuiolos danbach et fruznich situm est. Beneficium arnhelmi inter Rubinich et fruznich pro conmutatione decimarum cum aliis alibi sitis tradidimus. Possessionem etiam sitam, que jagirnberge dicitur. Inter flumina uero anesum et styriam hec sunt, que tradidimus scilicet cellam, que terminatur in Rjuulo Sabiniche, ubi ille Riuum facit in anesum per leichperge usque ad ujam, que a cella iter prebet ascha, omnia interjacentia ad officinas fratrum pertinent et beneficium ljutoldi, quod ljutoldus et eius conuicanei possident. Ad husmannin duos mansus et quod othwin cum sclauonibus possidet. Dotem illam ad ascha, qua dotata est ecclesia sancti Martini. Aliam pertinentem ad tytulum sancti viti Demberc. Ad svammarin dimidium mansum antiquitus a parentibus nostris traditum. In ualle autem anesi ad Spalchinberge beneficium woluoldi. Item beneficium Meginhardi et Slateheim et Strechowe. Aliud predium ad steinnarin jaxta Michilindorf et unum mansum, beneficia othfridi. Ad husrugkun loco, qui dicitur Bitte, (v. Rute) predium pro decimis cherbach dandis tradidimus, cujus partem cum ujnea gratia meliorandi atque conmodius ponendi fratres uendiderunt. Ad hartperge quinque uineas. Juxta lauriacum predium. Ad cidilheim predium, Non longe inferius iuxta trunam fluujum dominicale unum, Item ad: ascaha predium, quod Růdolfus possidet et ujneas, que in oriente site sunt quinque ad wachow, Tres ad willihalmesburc, Quatuor ad Můtinsdorf, ad willehalmesburch loco, qui crebizbac dicitur, duodecim mansus cum XXX. mancipiis pro decimationibus dedimus, quod erat beneficium cuiusdam Etjchis, cuius filium uocabulo piligrimum rogatu propinquorum in ipso monasterio educandum tradidimus. Et quia ipsum locum nostrum augeri et proficere desideramus, tum pro salute nostra tum pro requie parentum nostrorum eterna tum etiam pro uita successorum nostrorum et gloria Omnibus ministerialibus et hominibus nostris licentiam plenariam concedimus predia sua uel beneficia ad ipsum monasterium contradendi seu conuersionis gratiam inibi expetendi. Aduocatiam autem predicte ecclesie et prediorum a nobis et ministerialibus nostris illis collatorum uel conferendorum ministerialibus uoto nostro leto animo concurrentibus principi styrie retinendam decernimus eo modo, ut ipse secundum petitionem abbatis eam conmendet sine iure heredis utrique scilicet principi et abbati omni potestate obligationis qualiscunque ablata, ut ipsi per nos temporali securitate gaudeant et nos et successores nostri sed et ministeriales nostri eternis proficiamus augmentis. Huic iuri in predio, quod dedit gloriosus rex Cůnradus eidem ecclesie in Riethmarchia nobis autem aduocatiam eandem conrnisit conmunicamus. Et ut hec omnia per manus meas et filii mei liupoldi sollempniter celebrata rata permaneant et inconuulsa, tam inpressione sigilli nostri quam et sub introductione testium idoneorum per aurem adtractorum censuimus roboranda. Hii sunt autem testes Liupoldus junior marchio de austria, Eckibertus comes de bůten, Volricus de pernecke, Albertus de perge, Albero de steine, Walter de trajsime, Dietmar de aist, Friderich de hunisperc, Hartnit de Růggerspurc, Colo de trůhsen, Wulvinc de stůbinberc, Gerunc de Strechow, Otacher de slierbach, Marquart beinhengist, Arnhalmus filius prunonis.||
Acta sunt hec apud lauriacum in cymiterio sancti laurentij, Anno dominice incarnationis M.C.XL.III. Indictione V.
Acta sunt hec apud lauriacum in cymiterio sancti laurentij, Anno dominice incarnationis M.C.XL.III. Indictione V.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 208-211
Editions:
- Fröhlich, Diplom. garst. 23, Nro. 3.
- Kurz, Beiträge II. 498, Nro. 27.
- Caesar. Annal. Stir. I. 740. 748. 883.
Language:
Places
- Lorch
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Garsten (1082-1778) 1143, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-OOeLA/GarstenOSB/1143/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success