Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1192
Signature: 1192
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1192, Graz
Leopold, Herzog von Österreich und Steiermark, bestätigt die Rechte und Besitzungen des Klosters Garsten.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 433
Current repository:
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)
Material: (der Abschrift:) Pergament
Aus der Bestätigungs - Urkunde der Herzoge von Österreich ddo. Wien 2. Februar 1304
Leupoldus dei gratia Dux Austrie et Stirie omnibus Christi fidelibus imperpetuum. Quia more torrentis transeunt tempora et cum temporibus memoria et quoniam etas memoriam excludens obliuionem mentibus ingerit, ea sollicitudine inducti scriptis mandamus et notum facimus omnibus scire volentibus tam futuris quam presentibus, qualiter nos Monasterium Gerstense cum omnibus suis Juribus et possessionibus semper defendere promouere et exaltare pre omnibus Ecclesiis intendimus, vt debemus, tanquam plantationem parentum nostrorum Principum Stirie, de quorum speciali sinu eadem Ecclesia noscitur exiuisse. Hinc est, quod nos dictum Monasterium, sicut est liberum ab omnibus aduocatis, ita volumus, vt semper in omnibus suis possessionibus nos et omnes nostri successores idem, vbicunque homines vel predia in terris nostris habuerit, gratis habito respectu solunmodo ad salutem animarum nostrarum defendere teneamur. Et quicunque predium aliquod eidem Monasterio contulerit, ad nos tamen aduocacia pertinebit, sicut est coram nobis sentencialiter diffinitum. Preterea aduocaciam et omne Jus aduocati in duabus villis, quarum vnam, que vocatur ad Gerstenses (sic), Chunradus Comes de Ragatz cognatus noster dedit Monasterio nominato et alteram, que vocatur Munichrevt, quam pater eius prius dederat, remittimus deinceps Monasterio prelibato, ita ut in predictis nullus Jus Aduocacie sibi vsurpare presumat, sed in Abbatis consistat arbitrio, cui velit honestorum virorum eadem bona tuenda conmittere, illud faciat libere et absolute. Insuper nullus Judicum secularium tam nostri quam alieni per totas Terras nostras ad suum placitum euocent homines dicti Monasterij nec in prediis vel hominibus eiusdem debent aliquam iurisdicionem habere, sed postquam coram Judice Abbatis aliquis reus sanguinis vel in quocunque crimine condempnatus fuerit, sicut cingulum vestes claudit, nostro Judicio assignetur Salua Ecclesie omni re mobili et immobili. Preter hec in omnibus Ciuitatibus et Foris per totas terras nostras hominibus dicti Monasterij liberam intrandi et exeundi et sua negocia exercendi tribuimus facultatem nec ullus Judex Ciuitatis vel Fori contra ipsos aliquam audienciam super quacunque causa debet habere, nisi prius Abbas iustitiam negauerit querelanti. Preterea in terra et in Aquis, vbicunque per terras nostras aliquid deduxerint, siue sint ligna vel victualia, siue vinum aut alia, quocunque nomine censeantur et quantacunque vtilitas Ecclesie exposcit, quolibet tempore libere sine omni Muta et exactione quacumque debeant pertransire. Omnes etiam terminos a fundatoribus ipsi Ecclesie designatos perpetuos esse volumus in omnibus locis, in quibus predia ipsius fuerint nomine designata, videlicet Gavelentz territorium, quod incipit, vbi riuulus dictus Gavlentz primum fluxum incipit, vsque in Anesum, sicut Montes et conualles se ibidem respiciunt et aqua pluuialis in dietam Prouinciolam a vertice Montium se demittit, Infra quos terminos nichil est, quod ad Ecclesiam pertinere non debeat pleno iure nullo contradicente sicut Dux Otacher ad vltimum suo Priuilegio noscitur expressisse. A vertice autem Valchenstain et Merhenval vsque in Phaffenstain eidem Monasterio terminos designamus, Siluam etiam circa Wilhalmspurch in Swerzenberch inter fluuiolos Chrevzpach et Swerzenpach ipsi Ecclesie traditam confirmamus ita videlicet, vt quicquid cultum vel incultum fuerit in eisdem terminis, ad Ecclesie proprietatem pertineat pleno iure vna cum hiis expressis ex una parte riui dicti Golsena nomine curtim vnam et ex altera parte eiusdem Riui curtim alteram cum nouem beneficiis suisque appendiciis infra Swerzenpach et Puchenpach vsque ad petrosum parietem longe vel prope positis nec non et vineam apud Wilhalmspurch et duas vineas in Monte Aychperch, Siluam etiam, que Tanperch dicitur, cum dote in plenam proprietatem ab Otacharo Marchione ipsi Ecclesie traditam confirmamus sola venatione ferarvm excepta, quam diu silua steterit, et perpetuo robore ratam esse volumus Monasterio prelibato, vt tam culta quam inculta in Monte siue Silua predicta iure proprietario possideant fratres in eodem loco diuino seruicio deputati. Insuper in Ischel, vbi Sal nostrum decoquitur, damus Ecclesie predicte Sexaginta duas Carratas Minoris mensure et in Avsse totidem omni anno, quod ob remedium tam nostri quam omnium parentum nostrorum stabile fore precipimus et inuiolabiliter obseruandum. Quia uero Abbatem Monasterij prelibati racione Cappelle in vrbe nostra Stira Curie nostre summum constituimus Cappellanum, ita quod eo presente omnia diuina coram nobis habenda nutu suo et ordinacione debita plene fiant, Volumus sepius dicto Monasterio hanc facere gratiam specialem, vt tam Ministeriales nostri quam alij, qui a nobis in feodis, siue Prediis quicquam habent, illud possint eidem Ecclesie propter suam et nostram salutem dare libere in proprietatem nullo penitus obsistente. Vt autem hec omnia firma et inconvvlsa omni tempore permaneant, cum consensu dilectorum filiorum nostrorum Friderici et Leupoldi presentem inde paginam scribi fecimus et sigillorum nostrorum munimine roborari Testibus subnotatis, Diepoldus Marchyo (de Vochburch, Albertus comes de Rabgau, Erchengerus de Neitperch, Pabo et Ditricus fratres de Hohenstavf, Richerus de Marchpurch, Ditmarus dapifer de Pvtnaw, Hainricus de Hophav, Leupoldus de Potscha, Rvdgerus de Planchenwart, Hainricus, Ditmarus et Chunradus fratres dicti Gvllen, Arnoldus de Wartenburch, Hebnhardus et Otto fratres de Wartenawe, Ditricus de Chreuzpach, Marquardus de Rotengrveb, Menhardus Camerarius, Albero et Hainricus fratres de Tuchenstain, Perngerus de Capella, Gvndacher de Stira, Lvdwicus de Slierbach et alij quam plures). Acta sunt hec in Gretz Anno Incarnacionis dominice Millesimo. Centesimo LXX. VII (sic).
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 433-435
Editions:
- Fröhlich, Diplom. Garstense, 61, Nro. 17.
- Stillfried, Burggrafen von Nürnberg, I. 33, Nro. 1.
Comment
Die mit () eingeschlossenen Namen am Ende nach dem Worte: marchio, sind aus einer Abschrift dieser Urkunde auf Papier aus dem XVII. Jahrhundert im OÖLA Linz (Bestand Garsten) entnommen, da die obige Bestätigung nach marchio nur die Worte: "et ceteri" hat.Language:
Places
- Graz
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Garsten (1082-1778) 1192, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-OOeLA/GarstenOSB/1192/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success