useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1269 III 07
Signature: 1269 III 07
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. März 1269, Lutmaritz (Litomeríce heute?)
Otakar, König von Böhmen, bestätigt zwei Gnadenbriefe Herzog Friedrichs des Streitbaren für den Jäger Heinrich von Molln.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 363-364, Nr. 388
 

orig.
Current repository
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)

Mit Siegel. Material: Pergament


    Graphics: 
    x
    Nos Otacherus dei gratia Boemie Rex, Dux Austrie et Stirie ac Marchio Morauie Scire volumus vniuersos presentes litteras inspecturos, quod litteras seruientis nostri Hainrici venatoris de Molna recepimus in hec verba: Fridericus dei gratia Dux Austrie et Stirie et, et dominus Carniole omnibus presentem paginam insoecturis salutem in domino. Licet omnibus hominibus nostris esse volumus, ut est iustum, auxilio favorabiles et subsidiis tam parati, ut nobis eorum obsequia fidelitatis referant argumentum, illi tamen, qui nos cottidiana presentia non relinquunt et fideliter nobis per omnia famulantur, gratiori volumus libertatis gratia subsidium impertiri. Hinc est, quod nos servienti et venatori nostro Heinrico de Molna hubam sitam apud ecclesiam ibidem cum omnibus attinentiis, sicut pater meus inclyte memorie dux Leupoldus Heinrico prefati venatoris patri contulerat, assignamus et de nostre magnitudinis largitate aliam huban in Geizperch cum suis pertinentiis et quinque colonos im duobus prediis in Garnweide ad nostrum granarium servientes eidem Heinrico con cedimus titulo feodali. Datum per manummagistri Levpoldi nostri prothonotarii et actum in Himperch anno domini Mo CCXLo primo. Deinde recepimus dicti Heinrici venatoris nostri litteras in hunc modum: Fridericns dei gratia dux austrie et Stirie ac dominus Carniole D. Officiali suo in Styria et aliis officialibus suis ibidem gratiam suam et omne bonum. Celsitudo principatus nostri non inmerito talibus inclinatur, qui se in nostris obsequiis exercent plurimum indefessos. Noueritis igitur, quod H. venatori nostro Latori presencium tria feuoda septem solidos denariorum reddencia, duo ex hiis in Garnweide et in Aschach sita et tercium in Moln prope Ecclesiam, in quo residet Pilgrimus, et vnum nouale super Furnu (?) contulimus pleno iure. Vnde mandamus vniuersis vobis sub obtentu gratio nostre, quatenus eundem H. in omnibus agendis suis sic manuteneatis, ut a nullo vestrum offendatur nec in predictis fevdis ipsum a quoquam grauari paciamini et offendi, Sic facientes, quod contra vos non cogamur merito indignari. Datum in Hinperch quarto Idus Maii. - Nos igitur gratias et||
    libertates dicto H. venatori nostro factas per prefatum predecessorem nostrum Illustrem ducem Fridericum bone Memorie propter crebra et fidelia seruicia, que idem H. dicto Friderico predecessori nostro et nobis inpendit, gratas habere volumus atque ratas. In Cuius rej testimonium presentes litteras nostri Sigilii munimine fecimus roborarj presentibus testibus infrascriptis, videlicet Comite de Hardek, Rapotone de Valchenberch pincerna austrie, Friderico dapifero in Lengenpach, Alberto de Lobenstain et Sighardo filio eiusdem, Ditrico de Dobra et aliis fidedignis. - Datum in Lutmariz anno domini Mo CC LX. VIIII. Nonis Marcii.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 363-364, Nr. 388

    Original dating clauseNonis Marcii



    LanguageLatein
    Places
    • Lutmaritz (Litomeríce heute?)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.