Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1192
Signature: 1192
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1192, Steyr
Leopold, Herzog von Österreich und Steiermark, verleiht dem Kloster Gleink die Kirche zu Dietach statt jenem Gute daselbst, welches weiland Herzog Otakar von Steiermark demselben verliehen hatte.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 436
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 436
x
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Dux Levpoldus Austrie et Styrie cunctis Christi fidelibus. Quoniam adhuc adeo constituti sumus, ut saluti et commoditati subditorum studiose prouideamus, ea propter cunctis Christi fidelibus notificamus tam presentibus quam futuris, quod dilectus noster consanguineus Dux Styriae Otakerus in extremis positus predia sua ecclesijs dei large tribuit, inter que etiam Glvnicensi ecclesie predium unum in Tvdeche, quod Wuelfinch possederat, potestatiua manv contradidit. Sed omnia sua arbitrio nostro, quia simul ita concambieramus, perficienda dimisit. Ipso uero corpore exempto cum nobis omnia gubernanda prouenissent, aput Graece ministerialium nostrorum magnum conuentum conuocauimus, illic de nostris rebus ac prouincie salute saniori consilio aliquid tractaturi, quo in loco nos a prudentioribus ydoneo consilio accepto statuimus et fieri decreuimus, ut predia, que ex precepto eiusdem consanguinei nostri distracta fuerant et ecclesijs dei diuisa, si officijs et urbibus nostris dampnosa essent, cum melioribus et utilioribus ex alijs nostris predijs et redditibus soluerentur et redderentur, ut etiam nobis aliquid ante dominum fieret exinde anime remedium. Processu itaque temporis in vrbem nostram Styer uenientes et causas rerum ibi tractantes in anteriori optimatum nostrorum consilio cum fratribus Glunicensis ecclesie quasi mutando cambiuimus et pro predio, quod consanguineus noster eis dederat, ecclesiam Tvdech urbis nostre capellam cum dote altaris omnique pertinentia ac omnibus que iuris nostri erant, potestatiua manv eis tradidimus et per manum ministerialis nostri Ottonis eiusdem loci aduocatj ipsam delegationem alacriter persoluimus. Pro qua delegatione in presentia nostra a prudentioribus normaliter diffinitum est, ut plebanus Syrnicensis, qui ipsam ecclesiam a nobis pridem susceperat, quoad uiueret, quiete eam possideret et post eius uite terminum eadem ecclesia cum terminis et appendicijs suis Glvnicensi ecclesie seruiendo sine omni contradictione in usum fratrum totaliter proueniret. Et ut hec traditionis nostre auctoritas rata et firma omni euo permaneat, sigilli nostri uiua inpressio et subscriptorum testimonium perhibeat: Wernhardus de Schovberch, Hertnidus de Ort, Wulfingus de Chapfenberch, Herandus de Wildonie, Gvndacherus de Styer, Hertnidus de Ovnsteine, Rudolfus de Stadeke, Erkengerus de Landese, Otto et Otakerus de Graece, Pillvnch de Pernstein, Otto de Volchenstorf, Gvndakerus, Dvringus fratres de Styer, Dvringus de Bless, Eberhardus, Rvdolfus fratres de Ternperg et alij multi. Acta sunt hec anno domini M. C. XCII. Indictione X. data apud Styriam Non. April. (?sic*)
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 436-437
Original dating clause: Non. April. (?)
Editions:
- Mon. boic. XXIX. II. pag. 47. ex cod. patav. III°.
Language:
Notes:
*) Nachdem Herzog Otakar von Steiermark erst am 9. Mai 1192 gestorben ist, kann dieser Monatstag in keinem Falle bestehen. Vielleicht ist diese Stelle des Passauer Codex zu lesen: Non. Cal. Jul. (23. Juni), was mit dem Itinerar Herzog Leopold's für das Jahr 1192 zusammen passen würde.
Places
- Steyr
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Gleink (1088-1762) 1192, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-OOeLA/GleinkOSB/1192.1/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success